LOGOI

Passage

Tacitus, De Vita Iulii Agricolae 43.1

lat tacitus phi001 perseus lat1

Finis vitae eius nobis luctuosus, amicis tristis, extraneis etiam ignotisque non sine cura fuit. vulgus quoque et hic aliud agens populus et ventitavere ad domum et per fora et circulos locuti sunt; nec quisquam audita morte Agricolae aut laetatus est aut statim oblitus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable