LOGOI

Passage

Tacitus, Dialogus de Oratoribus 31.2

lat tacitus phi003 perseus lat1

est oratori subiecta ad dicendum materia. nam in iudiciis fere de aequitate, in deliberationibus de utilitate, in laudationibus de honestate disserimus, ita tamen ut plerumque haec ipsa in vicem misceantur: de quibus copiose et varie et ornate nemo dicere potest, nisi qui cognovit naturam humanam et vim virtutum pravitatemque vitiorum et intellectum eorum, quae nec in virtutibus nec in vitiis numerantur.

Provenance