LOGOI

Passage

Tacitus, Annales 12.p19

lat tacitus phi005 perseus lat1

At Eunones claritudine viri, mutatione rerum et prece haud degeneri permotus, adlevat supplicem laudatque quod gentem Aorsorum, quod suam dextram petendae veniae delegerit. simul legatos litterasque ad Caesarem in hunc modum mittit: populi Romani imperatoribus, magnarum nationum regibus primam ex similitudine for- tunae amicitiam, sibi et Claudio etiam communionem victoriae esse. bellorum egregios finis quoties ignoscendo transigatur: sic Zorsini victo nihil ereptum. pro Mithridate, quando gravius mereretur, non potentiam neque regnum precari, sed ne triumpharetur neve poenas capite expenderet.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable