Passage
Tacitus, Annales 13.p33
lat tacitus phi005 perseus lat1
Idem annus pluris reos habuit, quorum P. Celerem accusante Asia, quia absolvere nequibat Caesar, traxit, senecta donec mortem obiret; nam Celer interfecto, ut memoravi, Silano pro consule magnitudine sceleris cetera flagitia obtegebat. Cossutianum Capitonem Cilices detulerant maculosum foedumque et idem ius audaciae in provincia ratum quod in urbe exercuerat; sed pervicaci accusatione conflictatus postremo defensionem omisit ac lege repetundarum damnatus est. pro Eprio Marcello, a quo Lycii res repetebant, eo usque ambitus praevaluit ut quidam accusatorum eius exilio multarentur, tamquam insonti periculum fecissent. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable