Passage
Tacitus, Annales 13.p39
lat tacitus phi005 perseus lat1
Placitum dehinc, quia commeantibus in vicem nuntiis nihil in summam pacis proficiebatur, conloquio ipsorum tempus locumque destinari. mille equitum praesidium Tiridates adfore sibi dicebat: quantum Corbuloni cuiusque generis militum adsisteret, non statuere, dum positis loricis et galeis in faciem pacis veniretur. cuicumque mortalium, nedum veteri et provido duci, barbarae astutiae patuissent: ideo artum inde numerum finiri et hinc maiorem offerri ut dolus pararetur; nam equiti sagittarum usu exercito si detecta corpora obicerentur, nihil profuturam multitudinem. dissimulato tamen intellectu rectius de iis quae in publicum consulerentur totis exercitibus coram dissertaturos respondit; locumque delegit cuius pars altera colles erant clementer adsurgentes accipiendis peditum ordinibus, pars in planitiem porrigebatur ad explicandas equitum turmas. dieque pacto prior Corbulo socias cohortis et auxilia regum pro cornibus, medio sextam legionem constituit, cui accita per noctem aliis ex castris tria milia tertianorum permiscuerat, una cum aquila, quasi eadem legio spectaretur. Tiridates vergente iam die procul adstitit, unde videri magis quam audiri posset. ita sine congressu dux Romanus abscedere militem sua quemque in castra iubet.