LOGOI

Passage

Tacitus, Annales 13.p42

lat tacitus phi005 perseus lat1

Et Corbulo castra in loco metatus, an expeditis legionibus nocte Artaxata pergeret obsidioque circumdaret agitavit, concessisse illuc Tiridaten ratus. dein postquam exploratores attulere longinquum regis iter et Medi an Albani peterentur incertum, lucem opperitur, praemissaque levis armatura quae muros interim ambiret oppugnationemque eminus inciperet. sed oppidani portis sponte patefactis se suaque Romanis permisere, quod salutem ipsis tulit: Artaxatis ignis immissus deletaque et solo aequata sunt, quia nec teneri poterant sine valido praesidio ob magnitudinem moenium, nec id nobis virium erat quod firmando praesidio et capessendo bello divideretur, vel si integra et incustodita relinquerentur, nulla in eo utilitas aut gloria quod capta essent. adicitur miraculum velut numine oblatum: nam cuncta Artaxatis tenus sole inlustria fuere; quod moenibus cingebatur ita repente atra nube coopertum fulgoribusque discretum est ut quasi infensantibus deis exitio tradi crederetur. ob haec consalutatus imperator Nero, et senatus consulto supplicationes habitae, statuaeque et arcus et continui consulatus principi, utque inter festos referretur dies, quo patrata victoria, quo nuntiata, quo relatum de ea esset, aliaque in eandem formam decernuntur, adeo modum egressa ut C. Cassius de ceteris honoribus adsensus, si pro benignitate fortunae dis grates agerentur, ne totum quidem annum supplicationibus sufficere disseruerit, eoque oportere dividi sacros et negotiosos dies, quis divina colerent et humana non impedirent.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable