Passage
Tacitus, Annales 13.p8
lat tacitus phi005 perseus lat1
Sed apud senatum omnia in maius celebrata sunt sententiis eorum qui supplicationes et diebus supplicationum vestem principi triumphalem, utque ovans urbem iniret, effigiemque eius pari magnitudine ac Martis Vltoris eodem in templo censuere, praeter suetam adulationem laeti quod Domitium Corbulonem retinendae Armeniae praeposuerat videbaturque locus virtutibus patefactus. copiae Orientis ita dividuntur, ut pars auxiliarium cum duabus legionibus apud provinciam Syriam et legatum eius Quadratum Vmmidium remaneret, par civium sociorumque numerus Corbuloni esset additis cohortibus alisque quae in Cappadocia hiemabant. socii reges prout bello conduceret parere iussi: sed studia eorum in Corbulonem promptiora erant. qui ut instaret famae, quae in novis coeptis validissima est, itinere propere confecto apud Aegeas civitatem Ciliciae obvium Quadratum habuit, illuc progressum, ne, si ad accipiendas copias Syriam intravisset Corbulo, omnium ora in se verteret, corpore ingens, verbis magnificis et super experientiam sapientiamque etiam specie inanium validus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable