Passage
Tacitus, Annales 14.p11
lat tacitus phi005 perseus lat1
Adiciebat crimina longius repetita, quod consortium imperii iuraturasque in feminae verba praetorias cohortis idemque dedecus senatus et populi speravisset, ac postquam frustra habita sit, infensa militi patribusque et plebi dissuasisset donativum et congiarium periculaque viris inlustribus struxisset. quanto suo labore perpetratum ne inrumperet curiam, ne gentibus externis responsa daret. temporum quoque Claudianorum obliqua insectatione cuncta eius dominationis flagitia in matrem transtulit, publica fortuna extinctam referens. namque et naufragium narrabat: quod fortuitum fuisse quis adeo hebes inveniretur ut crederet? aut a muliere naufraga missum cum telo unum qui cohortis et classis imperatoris perfringeret? ergo non iam Nero, cuius immanitas omnium questus antibat, sed Seneca adverso rumore erat quod oratione tali confessionem scripsisset. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable