Passage
Tacitus, Annales 14.p25
lat tacitus phi005 perseus lat1
Ipse exercitusque ut nullis ex proelio damnis ita per inopiam et labores fatiscebant, carne pecudum propulsare famem adacti; ad hoc penuria aquae, fervida aestas, longinqua itinera sola ducis patientia mitigabantur, eadem pluraque gregario milite tolerantis. ventum dehinc in locos cultos demessaeque segetes, et ex duobus castellis in quae confugerant Armenii alterum impetu captum; qui primam vim depulerant, obsidione coguntur. unde in regionem Tauraunitium transgressus improvisum periculum vitavit. nam haud procul tentorio eius non ignobilis barbarus cum telo repertus ordinem insidiarum seque auctorem et socios per tormenta edidit, convictique et puniti sunt qui specie amicitiae dolum parabant. nec multo post legati Tigranocerta missi patere moenia adferunt, intentos popularis ad iussa: simul hospitale donum, coronam auream, tradebant. accepitque cum honore, nec quicquam urbi detractum quo promptius obsequium integri retinerent.