LOGOI

Passage

Tacitus, Annales 14.p34

lat tacitus phi005 perseus lat1

At Suetonius mira constantia medios inter hostis Londinium perrexit, cognomento quidem coloniae non insigne, sed copia negotiatorum et commeatuum maxime celebre. ibi ambiguus an illam sedem bello deligeret, circumspecta infrequentia militis, satisque magnis documentis temeritatem Petilii coercitam, unius oppidi damno servare universa statuit. neque fletu et lacrimis auxilium eius orantium flexus est quin daret profectionis signum et comitantis in partem agminis acciperet: si quos imbellis sexus aut fessa aetas vel loci dulcedo attinuerat ab hoste oppressi sunt. eadem clades municipio Verulamio fuit, quia barbari omissis castellis praesidiisque militarium, quod uberrimum spolianti et defendentibus intutum, laeti praeda et laborum segnes petebant. ad septuaginta milia civium et sociorum iis quae memoravi locis cecidisse constitit. neque enim capere aut venundare aliudve quod belli commercium, sed caedes patibula ignes cruces, tamquam reddituri supplicium at praerepta interim ultione, festinabant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable