LOGOI

Passage

Tacitus, Annales 14.p41

lat tacitus phi005 perseus lat1

Eodem anno Romae insignia scelera, alterum senatoris, servili alterum audacia, admissa sunt. Domitius Balbus erat praetorius, simul longa senecta, simul orbitate et pecunia insidiis obnoxius. ei propinquus Valerius Fabianus, capessendis honoribus destinatus, subdidit testamentum adscitis Vinicio Rufino et Terentio Lentino equitibus Romanis. illi Antonium Primum et Asinium Marcellum sociaverant. Antonius audacia promptus, Marcellus Asinio Pollione proavo clarus neque morum spernendus habebatur nisi quod paupertatem praecipuum malorum credebat. igitur Fabianus tabulas sociis quos memoravi et aliis minus inlustribus obsignat. quod apud patres convictum et Fabianus Antoniusque cum Rufino et Terentio lege Cornelia damnantur. Marcellum memoria maiorum et preces Caesaris poenae magis quam infamiae exemere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable