Passage
Tacitus, Annales 14.p42
lat tacitus phi005 perseus lat1
Perculit is dies Pompeium quoque Aelianum, iuvenem quaestorium, tamquam flagitiorum Fabiani gnarum, eique Italia et Hispania in qua ortus erat interdictum est. pari ignominia Valerius Ponticus adficitur quod reos ne apud praefectum urbis arguerentur ad praetorem detulisset, interim specie legum, mox praevaricando ultionem elusurus. additur senatus consulto, qui talem operam emptitasset vendidissetve perinde poena teneretur ac publico iudicio calumniae condemnatus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable