LOGOI

Passage

Tacitus, Annales 14.p46

lat tacitus phi005 perseus lat1

Sententiae Cassii ut nemo unus contra ire ausus est, ita dissonae voces respondebant numerum aut aetatem aut sexum ac plurimorum indubiam innocentiam miserantium: praevaluit tamen pars quae supplicium decernebat. sed obtemperari non poterat, conglobata multitudine et saxa ac faces minante. tum Caesar populum edicto increpuit atque omne iter quo damnati ad poenam ducebantur militaribus praesidiis saepsit. censuerat Cingonius Varro ut liberti quoque qui sub eodem tecto fuissent Italia deportarentur. id a principe prohibitum est ne mos antiquus quem misericordia non minuerat per saevitiam intenderetur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable