LOGOI

Passage

Tacitus, Annales 14.p51

lat tacitus phi005 perseus lat1

Haud dispari crimine Fabricius Veiento conflictatus est, quod multa et probrosa in patres et sacerdotes compo- suisset iis libris quibus nomen codicillorum dederat. adiciebat Tullius Geminus accusator venditata ab eo munera principis et adipiscendorum honorum ius. quae causa Neroni fuit suscipiendi iudicii, convictumque Veientonem Italia depulit et libros exuri iussit, conquisitos lectitatosque donec cum periculo parabantur: mox licentia habendi oblivionem attulit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable