LOGOI

Passage

Tacitus, Annales 14.p56

lat tacitus phi005 perseus lat1

Ad quae Nero sic ferme respondit: 'quod meditatae orationi tuae statim occurram id primum tui muneris habeo, qui me non tantum praevisa sed subita expedire docuisti. abavus meus Augustus Agrippae et Maecenati usurpare otium post labores concessit, sed in ea ipse aetate cuius auctoritas tueretur quidquid illud et qualecumque tribuisset; ac tamen neutrum datis a se praemiis exuit. bello et periculis meruerant; in iis enim iuventa Augusti versata est: nec mihi tela et manus tuae defuissent in armis agenti; sed quod praesens condicio poscebat, ratione consilio praeceptis pueritiam, dein iuventam meam fovisti. et tua quidem erga me munera, dum vita suppetet, aeterna erunt: quae a me habes, horti et faenus et villae, casibus obnoxia sunt. ac licet multa videantur, plerique haudquaquam artibus tuis pares plura tenuerunt. pudet referre libertinos qui ditiores spectantur: unde etiam mihi rubori est quod praecipuus caritate nondum omnis fortuna antecellis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable