Passage
Tacitus, Annales 14.p62
lat tacitus phi005 perseus lat1
Exim laeti Capitolium scandunt deosque tandem venerantur. effigies Poppaeae proruunt, Octaviae imagines gestant umeris, spargunt floribus foroque ac templis statuunt. †itur etiam in principis laudes repetitum venerantium†. iamque et Palatium multitudine et clamoribus complebant, cum emissi militum globi verberibus et intento ferro turbatos disiecere. mutataque quae per seditionem verterant et Poppaeae honos repositus est. quae semper odio, tum et metu atrox ne aut vulgi acrior vis ingrueret aut Nero inclinatione populi mutaretur, provoluta genibus eius, non eo loci res suas agi ut de matrimonio certet, quamquam id sibi vita potius, sed vitam ipsam in extremum adductam a clientelis et servitiis Octaviae quae plebis sibi nomen indiderint, ea in pace ausi quae vix bello evenirent. arma illa adversus principem sumpta; ducem tantum defuisse qui motis rebus facile reperiretur, omitteret modo Campaniam et in urbem ipsa pergeret ad cuius nutum absentis tumultus cierentur. quod alioquin suum delictum? quam cuiusquam offensionem? an quia veram progeniem penatibus Caesarum datura sit? malle populum Romanum tibicinis Aegyptii subolem imperatorio fastigio induci? denique, si id rebus conducat, libens quam coactus acciret dominam, vel consuleret securitati. iusta ultione et modicis remediis primos motus consedisse: at si desperent uxorem Neronis fore Octaviam, illi maritum daturos. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable