LOGOI

Passage

Tacitus, Annales 14.p63

lat tacitus phi005 perseus lat1

Varius sermo et ad metum atque iram accommodatus terruit simul audientem et accendit. sed parum valebat suspicio in servo et quaestionibus ancillarum elusa erat. ergo confessionem alicuius quaeri placet cui rerum quoque novarum crimen adfingeretur. et visus idoneus maternae necis patrator Anicetus, classi apud Misenum, ut memoravi, praefectus, levi post admissum scelus gratia, dein graviore odio, quia malorum facinorum ministri quasi exprobrantes aspiciuntur. igitur accitum eum Caesar operae prioris admonet: solum incolumitati principis adversus insidiantem matrem subvenisse; locum haud minoris gratiae instare si coniugem infensam depelleret. nec manu aut telo opus: fateretur Octaviae adulterium. occulta quidem ad praesens sed magna ei praemia et secessus amoenos promittit, vel, si negavisset, necem intentat. ille insita vaecordia et facilitate priorum flagitiorum plura etiam quam iussum erat fingit fateturque apud amicos quos velut consilio adhibuerat princeps. tum in Sardiniam pellitur ubi non inops exilium toleravit et fato obiit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable