Passage
Tacitus, Annales 15.p13
lat tacitus phi005 perseus lat1
Eoque intentius Vologeses premere obsessos, modo vallum legionum, modo castellum, quo imbellis aetas defendebatur, adpugnare, propius incedens quam mos Parthis, si ea temeritate hostem in proelium eliceret. at illi vix contuberniis extracti, nec aliud quam munimenta propugnabant, pars iussu ducis, et alii propria ignavia aut Corbulonem opperientes, ac vis si ingrueret, provisis exemplis cladis Caudinae Numantinaeque; neque eandem vim Samnitibus, Italico populo, ac Parthis, Romani imperii aemulis. validam quoque et laudatam antiquitatem, quoties fortuna contra daret, saluti consuluisse. qua desperatione exercitus dux subactus primas tamen litteras ad Vologesen non supplices, sed in modum querentis composuit, quod pro Armeniis semper Romanae dicionis aut subiectis regi quem imperator delegisset hostilia faceret: pacem ex aequo utilem; ne praesentia tantum spectaret; ipsum adversus duas legiones totis regni viribus advenisse; at Romanis orbem terrarum reliquum quo bellum iuvarent. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable