Passage
Tacitus, Annales 15.p15
lat tacitus phi005 perseus lat1
Interim flumini Arsaniae (is castra praefluebat) pontem imposuit, specie sibi illud iter expedientis, sed Parthi quasi documentum victoriae iusserant; namque iis usui fuit; nostri per diversum iere. addidit rumor sub iugum missas legiones et alia ex rebus infaustis quorum simulacrum ab Armeniis usurpatum est. namque et munimenta ingressi sunt, antequam agmen Romanum excederet, et circumstetere vias captiva olim mancipia aut iumenta adgnoscentes abstrahentesque: raptae etiam vestes, retenta arma, pavido milite et concedente ne qua proelii causa existeret. Vologeses armis et corporibus caesorum aggeratis quo cladem nostram testaretur, visu fugientium legionum abstinuit: fama moderationis quaerebatur, postquam superbiam expleverat. flumen Arsaniam elephanto insidens, proximus quisque regem vi equorum perrupere, quia rumor incesserat pontem cessurum oneri dolo fabricantium: sed qui ingredi ausi sunt validum et fidum intellexere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable