LOGOI

Passage

Tacitus, Annales 15.p27

lat tacitus phi005 perseus lat1

At Corbulo quarta et duodecima legionibus quae fortissimo quoque amisso et ceteris exterritis parum habiles proelio videbantur in Syriam translatis, sextam inde ac tertiam legiones, integrum militem et crebris ac prosperis laboribus exercitum, in Armeniam ducit; addiditque legionem quintam, quae per Pontum agens expers cladis fuerat, simul quintadecimanos recens adductos et vexilla delectorum ex Illyrico et Aegypto, quodque alarum cohortiumque, et auxilia regum in unum conducta apud Melitenen, qua tramittere Euphraten parabat. tum lustratum rite exercitum ad contionem vocat orditurque magnifica de auspiciis imperatoris rebusque a se gestis, adversa in inscitiam Paeti declinans, multa auctoritate, quae viro militari pro facundia erat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable