LOGOI

Passage

Tacitus, Annales 15.p28

lat tacitus phi005 perseus lat1

Mox iter L. Lucullo quondam penetratum, apertis quae vetustas obsaepserat, pergit. et venientis Tiridatis Vologesisque de pace legatos haud aspernatus, adiungit iis centuriones cum mandatis non immitibus: nec enim adhuc eo ventum ut certamine extremo opus esset. multa Romanis secunda, quaedam Parthis evenisse, documento adversus superbiam. proinde et Tiridati conducere intactum vastationibus regnum dono accipere et Vologesen melius societate Romana quam damnis mutuis genti Parthorum consulturum. scire quantum intus discordiarum quamque indomitas et praeferocis nationes regeret: contra imperatori suo immotam ubique pacem et unum id bellum esse. simul consilio terrorem adicere et megistanas Armenios, qui primi a nobis defecerant, pellit sedibus, castella eorum excindit, plana edita, validos invalidosque pari metu complet.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable