LOGOI

Passage

Tacitus, Annales 15.p3

lat tacitus phi005 perseus lat1

Quae ubi Corbuloni certis nuntiis audita sunt, legiones duas cum Verulano Severo et Vettio Bolano subsidium Tigrani mittit occulto praecepto compositius cuncta quam festinantius agerent: quippe bellum habere quam gerere malebat; scripseratque Caesari proprio duce opus esse qui Armeniam defenderet: Syriam ingruente Vologese acriore in discrimine esse. atque interim reliquas legiones pro ripa Euphratis locat, tumultuariam provincialium manum armat, hostilis ingressus praesidiis intercipit. et quia egena aquarum regio est castella fontibus imposita; quosdam rivos congestu harenae abdidit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable