LOGOI

Passage

Tacitus, Annales 15.p34

lat tacitus phi005 perseus lat1

C. Laecanio M. Licinio consulibus acriore in dies cupidine adigebatur Nero promiscas scaenas frequentandi: nam adhuc per domum aut hortos cecinerat Iuvenalibus ludis, quos ut parum celebris et tantae voci angustos spernebat. non tamen Romae incipere ausus Neapolim quasi Graecam urbem delegit: inde initium fore ut transgressus in Achaiam insignisque et antiquitus sacras coronas adeptus maiore fama studia civium eliceret. ergo contractum oppidanorum vulgus, et quos e proximis coloniis et municipiis eius rei fama acciverat, quique Caesarem per honorem aut varios usus sectantur, etiam militum manipuli, theatrum Neapolitanorum complent.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable