LOGOI

Passage

Tacitus, Annales 15.p42

lat tacitus phi005 perseus lat1

Domuum et insularum et templorum quae amissa sunt numerum inire haud promptum fuerit: sed vetustissima religione, quod Servius Tullius Lunae et magna ara fanumque quae praesenti Herculi Arcas Evander sacraverat, aedesque Statoris Iovis vota Romulo Numaeque regia et delubrum Vestae cum Penatibus populi Romani exusta; iam opes tot victoriis quaesitae et Graecarum artium decora, exim monumenta ingeniorum antiqua et incorrupta, ut quamvis in tanta resurgentis urbis pulchritudine multa seniores meminerint quae reparari nequibant. fuere qui adnotarent xiiii Kal. Sextilis principium incendii huius ortum, et quo Senones captam urbem inflammaverint. alii eo usque cura progressi sunt ut totidem annos mensisque et dies inter utraque incendia numerent.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable