LOGOI

Passage

Tacitus, Annales 15.p56

lat tacitus phi005 perseus lat1

Igitur coepta luce Milichus in hortos Servilianos pergit; et cum foribus arceretur, magna et atrocia adferre dictitans deductusque ab ianitoribus ad libertum Neronis Epaphroditum, mox ab eo ad Neronem, urgens periculum, gravis coniuratos et cetera quae audiverat coniectaverat docet. telum quoque in necem eius paratum ostendit accirique reum iussit. is raptus per milites et defensionem orsus, ferrum cuius argueretur olim religione patria cultum et in cubiculo habitum ac fraude liberti subreptum respondit. tabulas testamenti saepius a se et incustodita dierum observatione signatas. pecunias et libertates servis et ante dono datas, sed ideo tunc largius quia tenui iam re familiari et instantibus creditoribus testamento diffideret. enimvero liberalis semper epulas struxisse, vitam amoenam et duris iudicibus parum probatam. fomenta vulneribus nulla iussu suo sed, quia cetera palam vana obiecisset, adiungere crimen cuius se pariter indicem et testem faceret. adicit dictis constantiam; incusat ultro intestabilem et consceleratum tanta vocis ac vultus securitate ut labaret indicium, nisi Milichum uxor admonuisset Antonium Natalem multa cum Scaevino ac secreta conlocutum et esse utrosque C. Pisonis intimos.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable