Passage
Terence, Andria 1.2
lat terence phi001 perseus lat2
(SIMO. DAVUS.) SIMO Non dubium est quin uxorem nolit filius: Ita Davum modo timere sensi, ubi nuptias Futuras esse audivit. Sed ipse exit foras. DAVUS Mirabar hoc si sic abiret, et heri semper lenitas Verebar quorsum evaderet: Qui postquam audierat non datum iri filio uxorem suo Numquam cuiquam nostrum verbum fecit, neque id aegre tulit. SIMO At nunc faciet; neque, ut opinor, sine tuo magno malo. DAVUS Id voluit, nos sic nec opinantes duci falso gaudio, Sperantes, iam amoto metu, interea oscitantes opprimi, Ut ne esset spatium cogitandi ad disturbandas nuptias: Astute. SIMO Carnufex, quae loquitur? DAVUS Herus est, neque provideram. SIMO Dave. DAVUS Hem, quid est? SIMO Ehodum ad me! DAVUS Quid hic volt? SIMO Quid ais? DAVUS Qua de re? SIMO Rogas? Meum gnatum rumor est amare. DAVUS Id populus curat scilicet. SIMO Hocine agis, an non? DAVUS Ego vero istuc. SIMO Sed nunc ea me exquirere Iniqui patris est. Nam quod antehac fecit nihil ad me adtinet. Dum tempus ad eam rem tulit, sivi animum ut expleret suum: Nunc hic dies aliam vitam affert, alios mores postulat. Dehinc postulo, sive aequum est te oro, Dave, ut redeat iam in viam. DAVUS Hoc quid sit? SIMO Omnes qui amant graviter sibi dari uxorem ferunt. DAVUS Ita aiunt. SIMO Tum siquis magistrum cepit ad eam rem improbum Ipsum animum aegrotum ad deteriorem partem plerumque applicat. DAVUS Non hercle intelligo. SIMO Non? hem! DAVUS Non: Davus sum, non Oedipus. SIMO Nempe ergo aperte vis quae restant me loqui. DAVUS Sane quidem. SIMO Si sensero hodie quicquam in his te nuptiis Fallaciae conari quo fiant minus, Aut velle in ea re ostendi quam sis callidus, Verberibus caesum te in pistrinum Dave dedam usque ad necem, Ea lege atque omine, ut si te inde exemerim ego pro te molam. Quid, hoc intellextin? an nondum etiam ne hoc quidem? DAVUS Immo callide; Ita aperte ipsam rem modo locutus nil circuitione usus es. SIMO Ubi vis facilius passus sim, quam in hac re, me deludier. DAVUS Bona verba, quaeso. SIMO Irrides: nil me fallis. Edico tibi Ne temere facias: neque tu hoc dicas tibi non praedictum. Cave.