Passage
Terence, Andria 2.1
lat terence phi001 perseus lat2
(CHARINUS. BYRRHIA. PAMPHILUS.) CHARINUS Quid ais Byrrhia? daturne illa Pamphilo hodie nuptum? BYRRHIA Sic est. CHARINUS Qui scis? BYRRHIA Apud forum modo e Davo audivi. CHARINUS Vae misero mihi. Ut animus in spe atque in timore usque antehac attentus fuit, Ita postquam adempta spes est lassus cura confectus stupet. BYRRHIA Quaeso edepol, Charine, quoniam non potest id fieri quod vis, Id velis quod possit. CHARINUS Nil volo aliud nisi Philumenam. BYRRHIA Ah, Quanto satius est te id dare operam qui istum amorem ex animo amoveas, Quam id loqui quo magis libido frustra incendatur tua. CHARINUS Facile omnes cum valemus recta consilia aegrotis damus. Tu si hic sis aliter sentias. BYRRHIA Age age, ut libet. CHARINUS Sed Pamphilum Video: omnia experiri certum est prius quam pereo. BYRRHIA Quid hic agit? CHARINUS Ipsum hunc orabo: huic supplicabo: amorem huic narrabo meum: Credo impetrabo ut aliquot saltem nuptiis prodat dies: Interea fiet aliquid, spero. BYRRHIA Id aliquid nihil est. CHARINUS Byrrhia, Quid tibi videtur? adeon’ ad eum? BYRRHIA Quidni? Si nihil impetres, Ut te arbitretur sibi paratum moechum si illam duxerit? CHARINUS Abin’ hinc in malam rem cum suspicione istac, scelus? PAMPHILUS Charinum video: salve. CHARINUS O salve Pamphile. Ad te advenio spem, salutem, auxilium, consilium expetens. PAMPHILUS Neque pol consili locum habeo, neque auxili copiam. Sed istuc quidnam est? CHARINUS Hodie uxorem ducis? PAMPHILUS Aiunt. CHARINUS Pamphile, Si id facis hodie postremum me vides. PAMPHILUS Quid ita? CHARINUS Hei mihi, Vereor dicere: huic dic quaeso Byrrhia. BYRRHIA Ego dicam. PAMPHILUS Quid est? BYRRHIA Sponsam hic tuam amat. PAMPHILUS Nae iste haud mecum sentit: Ehodum dic mihi: Numquidnam amplius tibi cum illa fuit Charine? CHARINUS Ah Pamphile Nihil. PAMPHILUS Quam vellem. CHARINUS Nunc te per amicitiam et per amorem obsecro Principio ut ne ducas. PAMPHILUS Dabo equidem operam. CHARINUS Sed si id non potes, Aut tibi nuptiae haec sunt cordi. PAMPHILUS Cordi? CHARINUS Saltem aliquot dies Profer, dum proficiscor aliquo ne videam. PAMPHILUS Audi nunc iam. Ego Charine neutiquam officium liberi esse hominis puto Cum is nihil promereat postulare id gratiae adponi sibi. Nuptias effugere ego istas malo, quam tu adipiscier. CHARINUS Reddidisti animum. PAMPHILUS Nunc si quid potes aut tute aut hic Byrrhia, Facite, fingite, invenite, efficite qui detur tibi: Ego id agam qui mihi ne detur. CHARINUS Sat habeo. PAMPHILUS Davom optume Video cuius consilio fretus sum. CHARINUS At tu hercle haud quidquam mihi; Nisi ea quae nihil opus sunt sciri. Fugin’ hinc? BYRRHIA Ego vero ac libens. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable