LOGOI

Passage

Terence, Andria 2.2

lat terence phi001 perseus lat2

(DAVUS. CHARINUS. PAMPHILUS.) DAVUS Di boni, boni quid porto! sed ubi inveniam Pamphilum, Ut metum in quo nunc est adimam, atque expleam animum gaudio? CHARINUS Laetus est nescio quid. PAMPHILUS Nihil est: nondum haec rescivit mala. DAVUS Quem ego nunc credo, si iam audierit sibi paratas nuptias— CHARINUS Audin’ tu illum? DAVUS toto me oppido exanimatum quaerere. Sed ubi quaeram? quo nunc primum intendam? CHARINUS Cessas adloqui? DAVUS Abeo. PAMPHILUS Dave: ades. Resiste. DAVUS Quis homo est, qui me? O Pamphile, Te ipsum quaero. Euge Charine: ambo opportune. Vos volo. PAMPHILUS Dave, perii. DAVUS Quin tu hoc audi. PAMPHILUS Interii. DAVUS Quid timeas scio. CHARINUS Mea quidem hercle certe in dubio vita est. DAVUS Et quid tu scio. PAMPHILUS Nuptiae mihi. DAVUS Etsi scio. PAMPHILUS Hodie. DAVUS Obtundis, tametsi intellego. Id paves ne ducas tu illam, tu autem ut ducas. CHARINUS Rem tenes. PAMPHILUS Istuc ipsum. DAVUS Atque istuc ipsum nihil pericli est: me vide. PAMPHILUS Obsecro te, quam primum hoc me libera miserum metu. DAVUS Hem, Libero; tibi uxorem non dat iam Chremes. PAMPHILUS Qui scis? DAVUS Scies. Tuus pater me modo prehendit: ait tibi uxorem dari Hodie; item alia multa quae nunc non est narrandi locus. Continuo ad te properans percurro ad forum ut dicam tibi haec. Ubi te non invenio ibi ascendo in quendam excelsum locum. Circumspicio; nusquam. Ibi forte huius video Byrrhiam; Rogo: negat vidisse. Mihi molestum. Quid agam, cogito. Redeunti interea ex ipsa re mihi incidit suspicio: hem, Paululum obsoni: ipsus tristis: de improviso nuptiae: Non cohaerent. PAMPHILUS Quorsumnam istuc? DAVUS Ego me continuo ad Chremem. Cum illo advenio solitudo ante ostium: iam id gaudeo. CHARINUS Recte dicis. PAMPHILUS Perge. DAVUS Maneo: interea introire neminem Video exire neminem, matronam nullam in aedibus, Nil ornati, nil tumulti: accessi: intro aspexi. PAMPHILUS Scio. Magnum signum. DAVUS Num videntur convenire haec nuptiis? PAMPHILUS Non opinor Dave. DAVUS Opinor narras? non recte accipis. Certa res est. Etiam puerum inde abiens conveni Chremi Olera et pisciculos minutos ferre obolo in coenam seni. CHARINUS Liberatus sum hodie Dave tua opera. DAVUS Ac nullus quidem. CHARINUS Quid ita? Nempe huic prorsus illam non dat. DAVUS Ridiculum caput, Quasi necesse sit, si huic non dat, te illam uxorem ducere: Nisi vides, nisi senis amicos oras, ambis. CHARINUS Bene mones. Ibo: etsi hercle saepe iam me spes haec frustrata est. Vale.

Provenance