LOGOI

Passage

Terence, Andria 2.3

lat terence phi001 perseus lat2

(PAMPHILUS. DAVUS.) PAMPHILUS Quid igitur sibi vult pater? cur simulat? DAVUS Ego dicam tibi. Si id succenseat nunc quia non det tibi uxorem Chremes, Ipsus sibi esse iniurius videatur, neque id iniuria, Prius quam tuum ut sese habeat animum ad nuptias perspexerit. Sed si tu negaris ducere, ibi culpam in te transferet: Tum illae turbae fient. PAMPHILUS Quidvis patiar. DAVUS Pater est Pamphile. Difficile est: tum haec sola est mulier: dictum ac factum invenerit Aliquam causam quamobrem eiiciat oppido. PAMPHILUS Eiiciat? DAVUS Cito. PAMPHILUS Cedo igitur quid faciam Dave? DAVUS Dic te ducturum. PAMPHILUS Hem. DAVUS Quid est? PAMPHILUS Egon dicam? DAVUS Cur non? PAMPHILUS Numquam faciam. DAVUS Ne nega. PAMPHILUS Suadere noli. DAVUS Ex ea re quid fiat vide. PAMPHILUS Ut ab illa excludar huc concludar. DAVUS Non ita est. Nempe hoc sic esse opinor: dicturum patrem, Ducas volo hodie uxorem: tu, ducam, inquies: Cedo quid iurgabit tecum? Hic reddes omnia Quae nunc sunt certa ei consilia incerta ut sient, Sine omni periclo: nam hocce haud dubium est quin Chremes Tibi non det gnatam. Nec tu ea causa minueris Haec quae facis ne is mutet suam sententiam. Patri dic velle, ut cum velit tibi iure irasci non queat. Nam quod tu speres propulsabo facile. Uxorem his moribus Dabit nemo; inveniet inopem potius quam te corrumpi sinat. Sed si te aequo animo ferre accipiet, neglegentem feceris: Aliam otiosus quaeret: interea aliquid acciderit boni. PAMPHILUS Itan credis? DAVUS Haud dubium id quidem est. PAMPHILUS Vide quo me inducas. DAVUS Quin taces? PAMPHILUS Dicam. Puerum autem ne resciscat mihi esse ex illa cautio est: Nam pollicitus sum suscepturum. DAVUS O facinus audax! PAMPHILUS Hanc fidem Sibi me obsecravit qui se sciret non deserturum ut darem. DAVUS Curabitur. Sed pater adest. Cave te esse tristem sentiat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable