Passage
Terence, Andria 3.3
lat terence phi001 perseus lat2
(SIMO. CHREMES.) SIMO Iubeo Chremetem. CHARINUS O, te ipsum quaerebam. SIMO Et ego te. CHARINUS Optato advenis. Aliquot me adiere ex te auditum qui aiebant hodie filiam Meam nubere tuo gnato: id viso tune an illi insaniant. SIMO Ausculta paucis: et quid ego te velim et tu quod quaeris scies. CHARINUS Ausculto: loquere quid velis. SIMO Per te deos oro et nostram amicitiam Chreme Quae incepta a parvis cum aetate accrevit simul, Perque unicam gnatam tuam et gnatum meum, Cuius tibi potestas summa servandi datur, Ut me adiuves in hac re, atque ita ut nuptiae Fuerant futurae fiant. CHARINUS Ah ne me obsecra: Quasi hoc te orando a me impetrare oporteat. Alium esse censes nunc me atque olim cum dabam? Si in rem est utrique ut fiant, arcessi iube. Sed si ex ea re plus mali est quam commodi Utrique, id oro te in commune ut consulas, Quasi illa tua sit, Pamphilique ego sim pater. SIMO Immo ita volo itaque postulo ut fiat Chreme: Neque postulem abs te nisi ipsa res moneat. CHARINUS Quid est? SIMO Irae sunt inter Glycerium et gnatum. CHARINUS Audio. SIMO Ita magnae ut sperem posse avelli. CHARINUS Fabulae. SIMO Profecto sic est. CHARINUS Sic hercle ut dicam tibi: Amantium irae amoris integratio est. SIMO Hem, id te oro ut ante eamus dum tempus datur, Dumque eius libido occlusa est contumeliis, Prius quam harum scelera et lacrimae confictae dolis Reducunt animum aegrotum ad misericordiam: Uxorem demus: spero consuetudine et Coniugio liberali devinctum Chreme Dein facile ex illis sese emersurum malis. CHARINUS Tibi ita hoc videtur: at ego non posse arbitror Neque illum hanc perpetuo habere, neque me perpeti. SIMO Qui scis ergo istuc nisi periclum feceris? CHARINUS At istuc periclum in filia fieri grave est. SIMO Nempe incommoditas denique huc omnis redit: Si eveniat quod Di prohibeant, discessio. At si corrigitur, quot commoditates vide: Principio amico filium restitueris; Tibi generum firmum et filiae invenias virum. CHARINUS Quid istic? si ita istuc animum induxti esse utile, Nolo tibi ullum commodum in me claudier. SIMO Merito te semper maximi feci Chreme. CHARINUS Sed quid ais? SIMO Quid? CHARINUS Qui scis eos nunc discordare inter se? SIMO Ipsus mihi Davus qui intimus est eorum consiliis dixit; Et is mihi suadet nuptias quantum queam ut maturem. Num censes faceret filium nisi sciret eadem haec velle? Tute adeo iam eius verba audies. Heus evocate huc Davum. Atque eccum: video ipsum foras exire. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable