Passage
Terence, Andria 3.4
lat terence phi001 perseus lat2
(DAVUS. SIMO. CHREMES.) DAVUS Ad te ibam. SIMO Quidnam est? DAVUS Cur uxor non accersitur? iam advesperascit. SIMO Audin tu illum? Ego dudum non nihil veritus sum Dave abs te, ne faceres idem Quod vulgus servorum solet dolis ut me deluderes Propterea quod amat filius. DAVUS Egone istuc facerem? SIMO Credidi: Idque adeo metuens vos celavi quod nunc dicam. DAVUS Quid? SIMO Scies: Nam propemodum habeo iam fidem. DAVUS Tandem cognosti qui siem? SIMO Non fuerant nuptiae futurae. DAVUS Quid? non? SIMO Sed ea gratia Simulavi vos ut pertentarem. DAVUS Quid ais? SIMO Sic res est. DAVUS Vide, Numquam istuc ego quivi intellegere. Vah consilium callidum. SIMO Hoc audi: ut hinc te introire iussi opportune hic fit mihi obviam. DAVUS Hem, Numnam periimus? SIMO Narro huic quae tu dudum narrasti mihi. DAVUS Quidnam audio? SIMO Gnatam ut det oro, vixque id exoro. DAVUS Occidi. SIMO Hem, Quid dixisti? DAVUS Optime inquam factum. SIMO Nunc per hunc nulla est mora. CHARINUS Domum modo ibo: ut apparentur dicam: atque huc renuntio. SIMO Nunc te oro Dave quoniam solus mihi effecisti has nuptias— DAVUS Ego vero solus. SIMO corrigere mihi gnatum porro enitere. DAVUS Faciam hercle sedulo. SIMO Potes nunc dum animus irritatus est. DAVUS Quiescas. SIMO Age igitur ubi nunc est ipsus? DAVUS Mirum ni domi est. SIMO Ibo ad eum: atque eadem haec tibi quae dixi dicam itidem illi. DAVUS Nullus sum. Quid causae est quin hinc in pistrinum recta proficiscar via? Nihil est preci loci relictum; iam perturbavi omnia: Herum fefelli; in nuptias conieci herilem filium; Feci hodie ut fierent insperante hoc atque invito Pamphilo. Hem Astutias! quod si quiessem nihil evenisset mali. Sed eccum video ipsum: occidi. Utinam mihi esset aliquid hic quo me nunc praecipitem darem.