LOGOI

Passage

Terence, Andria 3.5

lat terence phi001 perseus lat2

(PAMPHILUS. DAVUS.) PAMPHILUS Ubi illic est scelus qui me perdidit? DAVUS Perii. PAMPHILUS Atque hoc confiteor mihi Iure obtigisse; quandoquidem tam iners tam nulli consili Sum. Servon fortunas meas me commisisse futili? Ergo pretium ob stultitiam fero: sed inultum numquam id auferet. DAVUS Posthac incolumem sat scio fore me nunc si hoc devito malum. PAMPHILUS Nam quid ego nunc dicam patri? Negabon velle me modo Qui sum pollicitus ducere? Qua fiducia id facere audeam? Nec quid me nunc faciam scio. DAVUS Nec quid me; atque id ago sedulo. Dicam aliquid iam inventurum ut huic malo aliquam producam moram. PAMPHILUS Ohe. DAVUS Visus sum. PAMPHILUS Ehodum bone vir quid ais? viden me consiliis tuis Miserum impeditum esse? DAVUS At iam expediam. PAMPHILUS Expedies? DAVUS Certe Pamphile. PAMPHILUS Nempe ut modo. DAVUS Immo melius spero. PAMPHILUS Oh tibi ego ut credam furcifer? Tu rem impeditam et perditam restituas? Hem quo fretus siem, Qui me hodie ex tranquillissima re coniecisti in nuptias. Annon dixi esse hoc futurum? DAVUS Dixti. PAMPHILUS Quid meritus? DAVUS Crucem. Sed sine paululum ad me redeam: iam aliquid dispiciam. PAMPHILUS Hei mihi Cum non habeo spatium ut de te sumam supplicium ut volo: Namque hoc tempus praecavere mihi me haud te ulcisci sinit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable