Passage
Terence, Andria 4.2
lat terence phi001 perseus lat2
(MYSIS. PAMPHILUS. CHARINUS. DAVUS.) MYSIS Iam ubi ubi erit inventum tibi curabo et mecum adductum Tuum Pamphilum: tu modo anime mi noli te macerare. PAMPHILUS Mysis. MYSIS Quid est? Ehem Pamphile, opportune te mihi offers. PAMPHILUS Quid est? MYSIS Orare iussit si se ames hera iam ut ad sese venias: Videre ait te cupere. PAMPHILUS Vah, perii: hoc malum integrascit. Sicine me atque illam opera tua nunc miseros sollicitarier? Nam idcirco arcessor, nuptias quod mihi apparari sensit. CHARINUS Quibus quidem quam facile potuerat quiesci si hic quiesset. DAVUS Age si hic non insanit satis sua sponte instiga. MYSIS Atque edepol Ea res est: proptereaque nunc misera in maerore est. PAMPHILUS Mysis, Per omnes tibi adiuro deos numquam eam me deserturum; Non si capiundos mihi sciam esse inimicos omnes homines. Hanc mihi expetivi, contigit: conveniunt mores: valeant Qui inter nos discidium volunt: hanc nisi mors mihi adimet nemo. MYSIS Resipisco. PAMPHILUS Non Apollinis magis verum atque hoc responsum est. Si poterit fieri ut ne pater per me stetisse credat Quo minus hae fierent nuptiae, volo. Sed si id non poterit, Id faciam in proclivi quod est per me stetisse ut credat. Quis videor? CHARINUS Miser aeque atque ego. DAVUS Consilium quaero. CHARINUS Fortis! PAMPHILUS Scio quid conere? DAVUS Hoc ego tibi profecto effectum reddam. PAMPHILUS Iam hoc opus est. DAVUS Quin iam habeo. CHARINUS Quid est? DAVUS Huic, non tibi habeo, ne erres. CHARINUS Sat habeo. PAMPHILUS Quid facies? cedo. DAVUS Dies mihi hic ut satis sit vereor Ad agendum: ne vacuum esse me nunc ad narrandum credas. Proinde hinc vos amolimini: nam mihi impedimento estis. PAMPHILUS Ego hanc visam. DAVUS Quid tu? quo hinc te agis? CHARINUS Verum vis dicam? DAVUS Immo etiam Narrationis incipit mihi initium. CHARINUS Quid me fiet? DAVUS Eho tu impudens non satis habes quod tibi dieculam addo Quantum huic promoveo nuptias? CHARINUS Dave attamen. DAVUS Quid ergo? CHARINUS Ut ducam. DAVUS Ridiculum. CHARINUS Huc face ad me ut venias si quid poteris. DAVUS Quid veniam? nihil habeo. CHARINUS At tamen siquid. DAVUS Age veniam. CHARINUS Si quid Domi ero. DAVUS Tu Mysis dum exeo parumper opperire hic. MYSIS Quapropter? DAVUS Ita facto est opus. MYSIS Matura. DAVUS Iam inquam hic adero. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable