Passage
Terence, Andria 4.3
lat terence phi001 perseus lat2
(MYSIS. DAVUS.) MYSIS Nihilne esse proprium cuiquam? Di vestram fidem: Summum bonum esse herae putavi hunc Pamphilum, Amicum, amatorem, virum in quovis loco Paratum: verum ex eo nunc misera quem capit Dolorem! facile hic plus mali est, quam illic boni. Sed Davus exit. Mi homo quid istuc obsecro est? Quo portas puerum? DAVUS Mysis nunc opus est tua Mihi ad hanc rem exprompta memoria atque astutia. MYSIS Quidnam incepturus? DAVUS Accipe a me hunc ocius, Atque ante nostram ianuam appone. MYSIS Obsecro Humine? DAVUS Ex ara hinc sume verbenas tibi Atque eas substerne. MYSIS Quamobrem id tute non facis? DAVUS Quia si forte opus sit ad herum iurandum mihi Non apposuisse ut liquido possim. MYSIS Intelligo: Nova nunc religio in te istaec incessit cedo? DAVUS Move ocius te, ut quid agam porro intelligas. Pro Iupiter. MYSIS Quid est? DAVUS Sponsae pater intervenit. Repudio quod consilium primum intenderam. MYSIS Nescio quid narres. DAVUS Ego quoque hinc ab dextera Venire me assimulabo: tu ut subservias Orationi ut quomque opus sit verbis vide. MYSIS Ego quid agas nihil intelligo: sed si quid est Quod mea opera opus sit vobis, aut tu plus vides, Manebo, ne quod vestrum remorer commodum.