LOGOI

Passage

Terence, Andria 4.4

lat terence phi001 perseus lat2

(CHREMES. MYSIS. DAVUS.) CHREMES Revertor postquam quae opus fuere ad nuptias Gnatae paravi, ut iubeam arcessi. Sed quid hoc? Puer hercle est. Mulier tune apposuisti hunc? MYSIS Ubi illic est? CHREMES Non mihi respondes? MYSIS Nusquam est: vae miserae mihi, Reliquit me homo atque abiit. DAVUS Di vestram fidem, Quid turbae est apud forum? quid illic hominum litigant? Tum annona cara est: quid dicam aliud nescio. MYSIS Cur tu obsecro hic me solam? DAVUS Quae est haec fabula? Eho Mysis, puer hic unde est? quisve huc attulit? MYSIS Satin sanus es qui me id rogites? DAVUS Quem igitur rogem? Qui hic neminem alium videam. CHREMES Miror unde sit. DAVUS Dictura es quod rogo? MYSIS Au. DAVUS Concede ad dexteram. MYSIS Deliras: non tute ipse? DAVUS Verbum si mihi Unum praeterquam quod te rogo faxis cave. MYSIS Male dicis? DAVUS Undest? Dic clare. MYSIS A nobis. DAVUS Attatae! Mirum vero impudenter mulier si facit Meretrix. CHREMES Ab Andria est haec quantum intelligo. DAVUS Adeon videmur vobis esse idonei In quibus sic illudatis? CHREMES Veni in tempore. DAVUS Propera adeo puerum tollere hinc ab ianua: Mane: cave quoquam ex istoc excessis loco. MYSIS Di te eradicent: ita me miseram territas. DAVUS Tibi ego dico annon? MYSIS Quid vis? DAVUS At etiam rogas? Cedo cuium puerum hic apposuisti? dic mihi. MYSIS Tu nescis? DAVUS Mitte id quod scio: dic quod rogo. MYSIS Vestri. DAVUS Cuius nostri? MYSIS Pamphili. DAVUS Hem, quid? Pamphili? MYSIS Eho, annon est? CHREMES Recte ego semper fugi has nuptias. DAVUS O facinus animadvertendum. MYSIS Quid clamitas? DAVUS Quemne ego heri vidi ad vos afferri vesperi? MYSIS O hominem audacem. DAVUS Verum. Vidi Cantharam Suffarcinatam. MYSIS Dis pol habeo gratiam Quum in pariundo aliquot affuerunt liberae. DAVUS Ne illa illum haud novit cuius causa haec incipit. Chremes si positum puerum ante aedes viderit Suam gnatam non dabit? Tanto hercle magis dabit. CHREMES Non hercle faciet. DAVUS Nunc adeo ut tu sis sciens, Nisi puerum tollis iam ego hunc in mediam viam Provolvam: teque ibidem pervolvam in luto. MYSIS Tu pol homo non es sobrius. DAVUS Fallacia Alia aliam trudit; iam susurrari audio Civem Atticam esse hanc. CHREMES Eho. DAVUS Coactus legibus Eam uxorem ducet. MYSIS Au obsecro an non civis est? CHREMES Iocularium in malum insciens paene incidi. DAVUS Quis hic loquitur? o Chreme, per tempus advenis. Ausculta. CHREMES Audivi iam omnia. DAVUS Ain tu? haec omnia! CHREMES Audivi, inquam, a principio. DAVUS Audistine obsecro? Hem Scelera, hanc iam oportet in cruciatum hinc abripi. Hic est ille: non te credas Davum ludere. MYSIS Me miseram: nihil pol falsi dixi mi senex. CHREMES Novi rem omnem: est Simo intus? DAVUS Est. MYSIS Ne me attigas Sceleste. Si pol Glycerio non omnia haec— DAVUS Eho inepta nescis quid sit actum? MYSIS Quid sciam? DAVUS Hic socer est. Alio pacto haud poterat fieri Ut sciret haec quae voluimus. MYSIS Praediceres. DAVUS Paullum interesse censes ex animo omnia, Ut fert natura, facias an de industria?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable