Passage
Terence, Andria 4.5
lat terence phi001 perseus lat2
(CRITO. MYSIS. DAVUS.) CRITO In hac habitasse platea dictum est Chrysidem Quae sese inhoneste optavit parere hic divitias Potius quam in patria honeste pauper viveret. Eius morte ea ad me lege redierunt bona. Sed quos perconter video. Salvete. MYSIS Obsecro Quem video? Estne hic Crito sobrinus Chrysidis? Is est. CRITO O Mysis, salve. MYSIS Salvus sis Crito. CRITO Itan Chrysis? hem. MYSIS Nos quidem pol miseras perdidit. CRITO Quid vos? quo pacto hic? satin recte? MYSIS Nosne? Sic Ut quimus aiunt, quando ut volumus non licet. CRITO Quid Glycerium? iam hic suos parentes repperit? MYSIS Utinam. CRITO An nondum etiam? Haud auspicato huc me appuli: Nam pol si id scissem nunquam huc tetulissem pedem: Semper enim dicta est eius haec atque habita est soror: Quae illius fuerunt possidet: nunc me hospitem Lites sequi quam id mihi sit facile atque utile Aliorum exempla commonent: simul arbitror Iam aliquem esse amicum et defensorem ei; nam fere Grandiuscula iam profecta est illinc. Clamitent Me sycophantam, hereditates persequi, Mendicum: tum ipsam despoliare non licet. MYSIS O optime hospes pol Crito antiquum obtines. CRITO Duc me ad eam, quando huc veni, ut videam. MYSIS Maxime. DAVUS Sequar hos: nolo me in tempore hoc videat senex. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable