Passage
Terence, Andria 5.1
lat terence phi001 perseus lat2
(CHREMES. SIMO.) CHREMES Satis iam satis Simo spectata erga te amicitia est mea: Satis pericli coepi adire: orandi iam finem face. Dum studeo obsequi tibi paene illusi vitam filiae. SIMO Immo enim nunc quum maxime abs te postulo atque oro Chreme Ut beneficium verbis initum dudum nunc re comprobes. CHREMES Vide quam iniquus sis prae studio. Dum id efficias quod cupis, Neque modum benignitatis neque quid me ores cogitas: Nam si cogites, remittas iam me onerare iniuriis. SIMO Quibus? CHREMES Ah! rogitas? perpulisti me ut homini adolescentulo In alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria, Filiam darem in seditionem atque in incertas nuptias, Eius labore atque eius dolore gnato ut medicarer tuo. Impetrasti: incepi dum res tetulit: nunc non fert; feras. Illam hinc civem esse aiunt: puer est natus: nos missos face. SIMO Per ego te deos oro ut ne illis animum inducas credere Quibus id maxime utile est illum esse quam deterrimum. Nuptiarum gratia haec sunt ficta atque incepta omnia. Ubi ea causa quamobrem haec faciunt erit adempta his desinent. CHREMES Erras: cum Davo egomet vidi iurgantem ancillam. SIMO Scio. CHREMES At Vero vultu; quum ibi me adesse neuter tum praesenserat. SIMO Credo; et id facturas Davus dudum praedixit mihi: Et nescio qui tibi sum oblitus hodie ac volui dicere.