Passage
Terence, Andria 5.2
lat terence phi001 perseus lat2
(DAVUS. CHREMES. SIMO. DROMO.) DAVUS Animo nunc iam otioso esse impero— CHREMES Hem Davum tibi. SIMO Unde egreditur? DAVUS meo praesidio atque hospitis. SIMO Quid illud mali est? DAVUS Ego commodiorem hominem, adventum, tempus non vidi. SIMO Scelus, Quem nam hic laudat? DAVUS Omnis res est iam in vado. SIMO Cesso alloqui? DAVUS Herus est: quid agam? SIMO O salve bone vir. DAVUS Ehem Simo! o noster Chreme! Omnia apparata iam sunt intus. SIMO Curasti probe. DAVUS Ubi voles arcesse. SIMO Bene sane; id enimvero hinc nunc abest. Etiam tu hoc respondes? quid istic tibi negoti est? DAVUS Mihine? SIMO Ita. DAVUS Mihine? SIMO Tibi ergo. DAVUS Modo introii. SIMO Quasi ego, quam dudum, rogem. DAVUS Cum tuo gnato una. SIMO Anne est intus Pamphilus? crucior miser. Eho, non tu dixti esse inter eos inimicitias, carnufex? DAVUS Sunt. SIMO Cur igitur hic est? CHREMES Quid illum census? cum illa litigat. DAVUS Immo vero indignum Chreme iam facinus faxo ex me audias. Nescio quis senex modo venit: ellum confidens, catus. Quum faciem videas videtur esse quantivis preti. Tristis severitas inest in vultu, atque in verbis fides. SIMO Quidnam apportas? DAVUS Nihil equidem nisi quod illum audivi dicere. SIMO Quid ait tandem? DAVUS Glycerium se scire civem esse Atticam. SIMO Hem, Dromo, Dromo. DAVUS Quid est? SIMO Dromo. DAVUS Audi. SIMO Verbum si addideris. Dromo. DAVUS Audi, obsecro. DROMO Quid vis? SIMO Sublimem hunc intro rape, quantum potes. DROMO Quem? SIMO Davum. DAVUS Quamobrem? SIMO Quia libet: rape, inquam. DAVUS Quid feci? SIMO Rape. DAVUS Si quicquam invenies me mentitum, occidito. SIMO Nihil audio. Ego iam te commotum reddam. DAVUS Tamen etsi hoc verum est? SIMO Tamen. Cura asservandum vinctum: atque audin? quadrupedem constringito. Age nunc iam: ego pol hodie, si vivo, tibi Ostendam herum quid sit pericli fallere, Et illi, patrem. CHREMES Ah, ne saevi tantopere. SIMO O Chreme, Pietatem gnati! nonne te miseret mei; Tantum laborem capere ob talem filium? Age Pamphile, exi Pamphile: ecquid te pudet?