Passage
Terence, Andria 5.3
lat terence phi001 perseus lat2
(PAMPHILUS. SIMO. CHREMES.) PAMPHILUS Quis me vult? perii: pater est. SIMO Quid ais, omnium—? CHREMES Ah, Rem potius ipsam dic, ac mitte male loqui. SIMO Quasi quicquam in hunc iam gravius dici possiet. Ain tandem? civis Glycerium est? PAMPHILUS Ita praedicant. SIMO Ita praedicant! O ingentem confidentiam! Num cogitat quid dicat? num facti piget? Num eius color pudoris signum usquam indicat? Adeo impotenti esse animo ut praeter civium Morem atque legem et sui voluntatem patris Tamen hanc habere studeat cum summo probro? PAMPHILUS Me miserum! SIMO Hem! modone id demum sensti Pamphile? Olim istuc, olim, cum ita animum induxti tuum Quod cuperes aliquo pacto efficiendum tibi, Eodem die istuc verbum vere in te accidit. Sed quid ego? cur me excrucio? cur me macero Cur meam senectutem huius sollicito amentia? an Ut pro huius peccatis ego supplicium sufferam? Immo habeat; valeat; vivat cum illa. PAMPHILUS Mi pater. SIMO Quid mi pater? quasi tu huius indigeas patris. Domus, uxor, liberi inventi invito patre: Adducti qui illam civem hinc dicant: viceris. PAMPHILUS Pater licetne pauca? SIMO Quid dices mihi? CHREMES Tamen Simo audi. SIMO Ego audiam? quid ego audiam Chreme? CHREMES At tandem dicat sine. SIMO Age dicat; sino. PAMPHILUS Ego me amare hanc fateor: si id peccare est, fateor id quoque. Tibi pater me dedo: quidvis oneris impone; impera. Vis me uxorem ducere? hanc amittere? ut potero, feram. Hoc modo te obsecro, ut ne credas a me allegatum hunc senem. Sine me expurgem atque illum huc coram adducam. SIMO Adducas! PAMPHILUS Sine, pater. CHREMES Aequum postulat: da veniam. PAMPHILUS Sine te hoc exorem. SIMO Sino. Quidvis cupio dum ne ab hoc me falli comperiar Chreme. CHREMES Pro peccato magno paulum supplici satis est patri. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable