LOGOI

Passage

Terence, Andria 5.4

lat terence phi001 perseus lat2

(CRITO. CHREMES. SIMO. PAMPHILUS.) CRITO Mitte orare: una harum quaevis causa me ut faciam monet; Vel tu, vel quod verum est, vel quod ipsi cupio Glycerio. CHREMES Andrium ego Critonem video? certe is est. CRITO Salvus sis, Chreme. CHREMES Quid tu Athenas insolens? CRITO Evenit: sed hicine est Simo? CHREMES Hic. SIMO Men quaeris? eho tu Glycerium hinc civem esse ais? CRITO Tu negas? SIMO Itane huc paratus advenis? CRITO Qua de re? SIMO Rogas? Tune impune haec facias? tune hic homines adolescentulos Imperitos rerum, eductos libere, in fraudem illicis? Sollicitando et pollicitando eorum animos lactas—? CRITO Sanusne es? SIMO Ac meretricios amores nuptiis conglutinas? PAMPHILUS Perii! metuo ut substet hospes. CHREMES Si Simo hunc noris satis, Non ita arbitrere: bonus est hic vir. SIMO Hic vir sit bonus? Itane attemperate venit hodie in ipsis nuptiis, Ut veniret antehac nunquam? est vero huic credendum Chreme? PAMPHILUS Ni metuam patrem, habeo pro illa re illum quod moneam probe. SIMO Sycophanta. CRITO Hem! CHREMES Sic Crito est hic: mitte. CRITO Videat qui siet. Si mihi pergit quae volt dicere, ea quae non volt audiet. Ego istaec moveo, aut curo? non tu tuum malum aequo animo feres? Nam ego quae dico vera an falsa audieris iam sciri potest. Atticus quidam olim navi fracta apud Andrum eiectus est, Et istaec una parva virgo: tum ille egens forte applicat Primum ad Chrysidis patrem se. SIMO Fabulam inceptat. CHREMES Sine. CRITO Itane vero obturbat? CHREMES Perge. CRITO Tum is mihi cognatus fuit Qui eum recepit. Ibi ego audivi ex illo sese esse Atticum. Is ibi mortuus est. CHREMES Eius nomen? CRITO Nomen tam cito? PAMPHILUS Phania. CHREMES Hem, perii. CRITO Verum hercle opinor fuisse Phaniam: hoc certo scio Rhamnusium se aiebat esse. CHREMES O Iupiter! CRITO Eadem haec Chreme Multi alii in Andro tum audivere. CHREMES Utinam id sit quod spero. Eho, dic mihi, Quid eam tum? suamne esse aibat? CRITO Non. CHREMES Cuiam igitur? CRITO Fratris filiam. CHREMES Certe mea est. CRITO Quid ais? SIMO Quid tu ais? PAMPHILUS Arrige aures Pamphile. SIMO Qui credis? CHREMES Phania ille frater meus fuit. SIMO Noram et scio. CHREMES Is hinc bellum fugiens, meque in Asiam persequens, proficiscitur. Tum illam relinquere hic est veritus; postilla nunc primum audio Quid illo sit factum. PAMPHILUS Vix sum apud me, ita animus commotus est metu, Spe, gaudio, mirando hoc tanto tam repentino bono. SIMO Nae istam multimodis tuam inveniri gaudeo. PAMPHILUS Credo pater. CHREMES At mihi unus scrupulus etiam restat qui me male habet. PAMPHILUS Dignus es Cum tua religione odium: nodum in scirpo quaeris. CRITO Quid istuc est? CHREMES Nomen non convenit. CRITO Fuit hercle huic aliud parvae. CHREMES Quid Crito? Numquid meministi? CRITO Id quaero. PAMPHILUS Egone huius memoriam patiar meae Voluptati obstare, cum egomet possim in hac re medicari mihi? Non patiar. Heus Chreme quod quaeris, Pasibula est. CRITO Ipsa est. CHREMES Ea est. PAMPHILUS Ex ipsa millies audivi. SIMO Omnes nos gaudere hoc Chreme Te credo credere. CHREMES Ita me Di ament, credo. PAMPHILUS Quid restat, pater? SIMO Iam dudum res reduxit me ipsa in gratiam. PAMPHILUS O lepidum patrem! De uxore, ita ut possedi, nihil mutat Chremes. CHREMES Causa optima est, Nisi quid pater ait aliud. PAMPHILUS Nempe. SIMO Id scilicet. CHREMES Dos Pamphile est Decem talenta. PAMPHILUS Accipio. CHREMES Propero ad filiam. Eho mecum Crito: Nam illam me credo haud nosse. SIMO Cur non illam huc transferri iubes? PAMPHILUS Recte admones. Davo ego istuc dedam iam negoti. SIMO Non potest. PAMPHILUS Qui non potest? SIMO Quia habet aliud magis ex sese et maius. PAMPHILUS Quidnam? SIMO Vinctus est. PAMPHILUS Pater non recte vinctus est. SIMO Haud ita iussi. PAMPHILUS Iube solvi obsecro. SIMO Age fiat. PAMPHILUS At matura. SIMO Eo intro. PAMPHILUS O faustum et felicem hunc diem!

Provenance