LOGOI

Passage

Terence, Andria 5.6

lat terence phi001 perseus lat2

(DAVUS. PAMPHILUS. CHARINUS.) DAVUS Pamphilus ubinam hic est? PAMPHILUS Dave. DAVUS Quis homo est? PAMPHILUS Ego sum. DAVUS O Pamphile. PAMPHILUS Nescis quid mihi obtigerit. DAVUS Certe; sed quid mihi obtigerit scio. PAMPHILUS Et quidem ego. DAVUS More hominum evenit ut quod sim nactus mali Prius rescisceres tu quam ego illud quod tibi evenit boni. PAMPHILUS Mea Glycerium suos parentes repperit. DAVUS O factum bene! CHARINUS Hem! PAMPHILUS Pater amicus summus nobis. DAVUS Quis? PAMPHILUS Chremes. DAVUS Narras probe. PAMPHILUS Nec mora ulla est quin eam uxorem ducam. CHARINUS Num ille somniat Ea quae vigilans voluit? PAMPHILUS Tum de puero Dave? DAVUS Ah desine. Solus est quem diligunt Di. CHARINUS Salvus sum si haec vera sunt. Colloquar. PAMPHILUS Quis homo est? O Charine in tempore ipso mihi advenis. CHARINUS Bene factum. PAMPHILUS Audistine? CHARINUS Omnia: age me in tuis secundis respice. Tuus est nunc Chremes: facturum quae voles scio esse omnia. PAMPHILUS Memini: atque adeo longum est nos illum expectare dum exeat. Sequere hac me intus ad Glycerium nunc. Tu Dave abi domum: Propere arcesse hinc qui auferant eam. Quid stas? quid cessas? DAVUS Eo. Ne expectetis dum exeant huc: intus despondebitur; Intus transigetur si quid est quod restet. Ω Plaudite.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable