Passage
Terence, Heautontimorumenos 1.1
lat terence phi002 perseus lat2
(CHREMES. MENEDEMUS.) CHREMES Quanquam haec inter nos nupera notitia admodum est, Inde adeo quod agrum in proximo hic mercatus es, Nec rei fere sane amplius quicquam fuit; Tamen vel virtus tua me, vel vicinitas, Quod ego in propinqua parte amicitiae puto, Facit ut te audacter moneam et familiariter, Quod mihi videre praeter aetatem tuam Facere, et praeter quam res te adhortatur tua. Nam proh Deum atque hominum fidem, quid vis tibi? Quid quaeris? annos sexaginta natus es, Aut plus eo ut coniicio: agrum in his regionibus Meliorem, neque preti maioris, nemo habet; Servos complures: proinde quasi nemo siet, Ita tute attente illorum officia fungere. Nunquam tam mane egredior, neque tam vesperi Domum revertor, quin te in fundo conspicer Fodere, aut arare, aut aliquid ferre. Denique Nullum remittis tempus, neque te respicis. Haec non voluptati tibi esse satis certo scio. At enim dices, Quantum hic operis fiat, poenitet. Quod in opere faciendo operae consumis tuae, Si sumas in illis exercendis, plus agas. MENEDEMUS Chreme, tantumne est ab re tua oti tibi Aliena ut cures, eaque nihil quae ad te attinent? CHREMES Homo sum: humani nihil a me alienum puto. Vel me monere hoc, vel percontari puta. Rectum est? ego ut faciam: non est? te ut deterream. MENEDEMUS Mihi sic est usus: tibi ut opus facto est, face. CHREMES An cuiquam est usus homini se ut cruciet? MENEDEMUS Mihi. CHREMES Si quid laboris est, nollem: sed quid istuc mali est, Quaeso? quid de te tantum meruisti? MENEDEMUS Eheu! CHREMES Ne lacrima: atque istuc quicquid est fac me ut sciam: Ne retice: ne verere: crede, inquam, mihi, Aut consolando, aut consilio, aut re iuvero. MENEDEMUS Scire hoc vis? CHREMES Hac quidem causa qua dixi tibi. MENEDEMUS Dicetur. CHREMES At istos rastros interea tamen Appone: ne labora. MENEDEMUS Minime. CHREMES Quam rem agis? MENEDEMUS Sine me vacivum tempus ne quod dem mihi Laboris. CHREMES Non sinam, inquam. MENEDEMUS Ah, non aequum facis. CHREMES Hui, tam graves hos, quaeso? MENEDEMUS Sic meritum est meum. CHREMES Nunc loquere. MENEDEMUS Filium unicum adolescentulum Habeo: ah, quid dixi habere me? immo habui, Chreme: Nunc habeam necne incertum est. CHREMES Quid ita istuc? MENEDEMUS Scies. Est e Corintho hic advena anus paupercula: Eius filiam ille amare coepit perdite, Prope iam ut pro uxore haberet: haec clam me omnia. Ubi rem rescivi coepi non humanitus, Neque ut animum decuit aegrotum adolescentuli, Tractare; sed vi, et via pervulgata patrum. Quotidie accusabam. Hem, tibine haec diutius Licere speras facere me vivo patre, Amicam ut habeas prope iam in uxoris loco? Erras, si id credis, et me ignoras, Clinia. Ego te meum esse dici tantisper volo, Dum, quod te dignum est, facies: sed si id non facis, Ego quod me in te sit facere dignum invenero. Nulla adeo ex re istuc fit nisi ex nimio otio. Ego istuc aetatis non amori operam dabam, Sed in Asiam hinc abii propter pauperiem; atque ibi Simul rem, et belli gloriam armis repperi. Postremo adeo res rediit: adolescentulus, Saepe eadem et graviter audiendo victus est, Et aetate putavit me et benevolentia Plus scire et providere quam se ipsum sibi. In Asiam ad regem militatum abiit, Chreme. CHREMES Quid ais? MENEDEMUS Clam me profectus, menses tres abest. CHREMES Ambo accusandi; etsi illud inceptum tamen Animi est pudentis signum, et non instrenui. MENEDEMUS Ubi comperi ex iis qui ei fuere conscii, Domum revertor moestus, atque animo fere Perturbato, atque incerto prae aegritudine: Assido; accurrunt servi, soccos detrahunt; Video alios festinare, lectos sternere, Coenam apparare: pro se quisque sedulo Faciebat quo illam mihi lenirent miseriam. Ubi video haec, coepi cogitare: Hem! tot mea Solius solliciti sint causa, ut me unum expleant? Ancillae tot me vestiant? sumtus domi Tantos ego solus faciam? sed gnatum unicum, Quem pariter uti his decuit, aut etiam amplius, Quod illa aetas magis ad haec utenda idonea est, Eum ego hinc eieci miserum iniustitia mea. Malo quidem me dignum quovis deputem, Si id faciam: nam usque dum ille vitam illam colet Inopem, carens patria ob meas iniurias, Interea usque illi de me supplicium dabo, Laborans, quaerens, parcens, illi serviens. Ita facio prorsus: nihil relinquo in aedibus Nec vas, nec vestimentum: conrasi omnia, Ancillas, servos, nisi eos qui opere rustico Faciundo facile sumtum exercerent suum: Omnes produxi ac vendidi: inscripsi ilico Aedes mercede; quasi talenta ad quindecim Coegi; agrum hunc mercatus sum; hic me exerceo. Decrevi tantisper me minus iniuriae, Chreme, meo gnato facere dum fiam miser; Nec fas esse ulla me voluptate hic frui, Nisi ubi ille huc salvus redierit meus particeps. CHREMES Ingenio te esse in liberos leni puto, Et illum obsequentem si quis recte aut commode Tractaret. Verum nec tu illum satis noveras, Nec te ille: hocque fit ubi non vere vivitur. Tu illum numquam ostendisti quanti penderes, Nec tibi ille est credere ausus quae est aequum patri; Quod si esset factum haec numquam evenissent tibi. MENEDEMUS Ita res est, fateor: peccatum a me maximum est. CHREMES Menedeme, at porro recte spero, et illum tibi Salvum affuturum esse hic confido propediem. MENEDEMUS Utinam ita Di faxint. CHREMES Facient: nunc, si commodum est, Dionysia hic sunt; hodie apud me sis volo. MENEDEMUS Non possum. CHREMES Cur non? quaeso, tandem aliquantulum Tibi parce: idem absens facere te hoc vult filius. MENEDEMUS Non convenit qui illum ad laborem impulerim Nunc me ipsum fugere. CHREMES Sicine est sententia? MENEDEMUS Sic. CHREMES Bene vale. MENEDEMUS Et tu. CHREMES Lacrimas excussit mihi, Miseretque me eius. Sed, ut diei tempus est, Monere oportet me hunc vicinum Phaniam, Ad coenam ut veniat. Ibo, visam si domi est. Nihil opus fuit monitore: iam dudum domi Praesto apud me esse aiunt: egomet convivas moror. Ibo adeo hinc intro: sed quid crepuerunt fores Hinc a me? quisnam egreditur? huc concessero. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable