Passage
Terence, Heautontimorumenos 2.2
lat terence phi002 perseus lat2
(CLINIA. CLITIPHO.) CLINIA Si mihi secundae res de amore meo essent, iamdudum, scio, Venissent: sed vereor ne mulier me absente hic corrupta sit. Concurrunt multae opiniones quae mihi animum exaugeant; Occasio, locus, aetas, mater cuius sub imperio est mala; Cui nihil iam praeter pretium dulce est. CLITIPHO Clinia. CLINIA Hei misero mihi! CLITIPHO Etiam caves ne videat forte hinc te a patre aliquis exiens? CLINIA Faciam: sed nescio quid profecto mihi animus praesagit mali. CLITIPHO Pergin istuc prius diiudicare quam scis quid veri siet? CLINIA Si nihil mali esset, iam hic adessent. CLITIPHO Iam aderunt. CLINIA Quando istuc erit? CLITIPHO Non cogitas hinc longule esse? et nosti mores mulierum: Dum moliuntur, dum conantur, annus est. CLINIA O Clitipho, Timeo. CLITIPHO Respira: eccum Dromonem cum Syro: una adsunt tibi. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable