LOGOI

Passage

Terence, Heautontimorumenos 2.3

lat terence phi002 perseus lat2

(SYRUS. DROMO. CLITIPHO. CLINIA.) SYRUS Ain tu? DROMO Sic est. SYRUS Verum interea dum sermones caedimus, Illae sunt relictae. CLITIPHO Mulier tibi adest; audin, Clinia? CLINIA Ego vero audio nunc demum et video et valeo, Clitipho. DROMO Minime mirum, adeo impeditae sunt: ancillarum gregem Ducunt secum. CLINIA Perii. Unde illi sunt ancillae? CLITIPHO Men rogas? SYRUS Non oportuit relictas: portant quid rerum! CLINIA Hei mihi. SYRUS Aurum, vestem: et vesperascit, et non noverunt viam. Factum a nobis stulte est: abidum tu, Dromo, illis obviam, Propera: quid stas? CLINIA Vae misero mihi, quanta de spe decidi! CLITIPHO Quid istuc? quae res te sollicitat autem? CLINIA Rogitas quid siet? Viden tu ancillas, aurum, vestem? quam ego cum una ancillula Hic reliqui. Unde ea esse censes? CLITIPHO Vah! nunc demum intelligo. SYRUS Di boni, quid turbae est? aedes nostrae vix capient, scio. Quid comedent? quid ebibent? quid sene erit nostro miserius? Sed video eccos quos volebam. CLINIA O Iupiter, ubinam est fides? Dum ego propter te errans patria careo demens, tu interea loci Conlocupletasti te, Antiphila; et me in his deseruisti malis; Propter quam in summa infamia sum, et meo patri minus obsequens; Cuius nunc pudet me et miseret, qui harum mores cantabat mihi Monuisse frustra; neque potuisse unquam ab hac me expellere; Quod tamen nunc faciam: tum quum gratum mihi esse potuit nolui. Nemo est miserior me. SYRUS Hic de nostris verbis errat videlicet Quae hic sumus locuti. Clinia, aliter tuum amorem atque est accipis: Nam et vita est eadem, et animus te erga idem ac fuit; Quantum ex ipsa re coniecturam cepimus. CLINIA Quid est, obsecro? nam mihi nunc nihil rerum omnium est Quod malim quam me hoc falso suspicarier. SYRUS Hoc primum, ut ne quid huius rerum ignores; anus Quae est dicta mater esse ei antehac non fuit: Ea obiit mortem: hoc ipsa in itinere alterae Dum narrat forte audivi. CLITIPHO Quaenam est altera? SYRUS Mane: hoc quod coepi primum enarrem, Clitipho: Post istuc veniam. CLITIPHO Propera. SYRUS Iam primum omnium, Ubi ventum ad aedes est, Dromo pultat fores: Anus quaedam prodit: haec ubi aperuit ostium, Continuo hic se coniecit intro: ego consequor. Anus foribus obdit pessulum; ad lanam redit. Hinc sciri potuit, aut nusquam alibi, Clinia, Quo studio vitam suam te absente exegerit, Ubi de improviso interventum est mulieri: Nam ea res dedit tum existimandi copiam Quotidianae vitae consuetudinem, Quae cuiusque ingenium ut sit declarat maxime: Texentem telam studiose ipsam offendimus, Mediocriter vestitam veste lugubri, Eius anuis causa, opinor, quae erat mortua; Sine auro, tum ornatam ita uti quae ornantur sibi; Nulla mala re esse expolitam muliebri; Capillus passus, prolixus, circum caput Reiectus negligenter: pax. CLINIA Syre mi, obsecro, Ne me in laetitiam frustra coniicias. SYRUS Anus Subtemen nebat: praeterea una ancillula Erat; ea texebat una, pannis obsita, Neglecta, immunda illuvie. CLITIPHO Si haec sunt, Clinia, Vera, ita uti credo, quis te est fortunatior? Scin tu hanc quam dicit sordidatam et sordidam? Magnum hoc quoque signum est dominam esse extra noxiam, Quum eius tam negliguntur internuntii: Nam disciplina est eisdem munerarier Ancillas primum ad dominas qui affectant viam. CLINIA Perge, obsecro te, et cave ne falsam gratiam Studeas inire. Quid ait, ubi me nominas? SYRUS Ubi dicimus redisse te, et rogare uti Veniret ad te, mulier telam deserit Continuo, et lacrimis opplet os totum sibi, ut Facile scires desiderio id fieri tuo. CLINIA Prae gaudio, ita me Di ament, ubi sim nescio: Ita timui. CLITIPHO At ego nihil esse scibam, Clinia. Agedum vicissim, Syre, dic quae illa est altera? SYRUS Adducimus tuam Bacchidem. CLITIPHO Hem, quid? Bacchidem? Eho sceleste, quo illam ducis? SYRUS Quo ego illam? ad nos scilicet. CLITIPHO Ad patremne? SYRUS Ad eum ipsum. CLITIPHO O hominis impudentem audaciam! SYRUS Heus tu, Non fit sine periclo facinus magnum et memorabile. CLITIPHO Hoc vide: in mea vita tu tibi laudem is quaesitum, scelus; Ubi si paululum modo quid te fugerit, ego perierim. Quid illo facias? SYRUS At enim. CLITIPHO Quid enim? SYRUS Si sinas, dicam. CLINIA Sine. CLITIPHO Sino. SYRUS Ita res est haec nunc, quasi cum.— CLITIPHO Quas, malum, ambages mihi Narrare occipit? CLINIA Syre, verum hic dicit; mitte: ad rem redi. SYRUS Enimvero reticere nequeo: multimodis iniurius, Clitipho, es; neque ferri potis est. CLINIA Audiendum hercle est: tace. SYRUS Vis amare; vis potiri; vis quod des illi effici: Tuum esse in potiendo periclum non vis: haud stulte sapis; Siquidem id sapere est, velle te id quod non potest contingere: Aut haec cum illis sunt habenda, aut illa cum his mittenda sunt. Harum duarum conditionum nunc utram malis vide; Etsi consilium quod cepi rectum esse et tutum scio: Nam apud patrem tua amica tecum sine metu ut sit copia est. Tum quod illi argentum es pollicitus eadem hac inveniam via; Quod ut efficerem orando surdas iam aures reddideras mihi. Quid aliud tibi vis? CLITIPHO Siquidem hoc fit. SYRUS Siquidem. Experiundo scies. CLITIPHO Age, age, cedo istuc tuum consilium: quid id est? SYRUS Adsimulabimus Tuam amicam huius esse. CLITIPHO Pulchre: cedo quid hic faciet sua? An ea quoque dicetur huius, si una haec dedecori est parum? SYRUS Immo ad tuam matrem abducetur. CLITIPHO Quid eo? SYRUS Longum est, Clitipho, Si tibi narrem. Quamobrem id faciam vera causa est. CLITIPHO Fabulae! Nihil satis firmi video quamobrem accipere hunc mihi expediat metum. SYRUS Mane. Habeo aliud, si istud metuis; quod ambo confiteamini Sine periclo esse. CLITIPHO Huiusmodi, obsecro, aliquid reperi. SYRUS Maxime. Ibo obviam hinc: dicam ut revertantur domum. CLITIPHO Hem! Quid dixti? SYRUS Ademtum tibi iam faxo omnem metum, In aurem utramvis otiose ut dormias. CLITIPHO Quid ago nunc? CLINIA Tune? quod boni est— CLITIPHO Syre, dic modo Verum. SYRUS Age modo, hodie sero ac nequicquam voles. CLINIA Datur: fruare dum licet, nam nescias— CLITIPHO Syre, inquam. SYRUS Perge porro; tamen istuc ago. Eius sit potestas posthac an nunquam tibi. CLITIPHO Verum hercle istuc est. Syre, Syre inquam, heus, heus, Syre. SYRUS Concaluit: quid vis? CLITIPHO Redi, redi. SYRUS Adsum: dic quid est? Iam hoc quoque negabis tibi placere? CLITIPHO Immo, Syre, Et me, et meum amorem, et famam permitto tibi. Tu es iudex: ne quid accusandus sis vide. SYRUS Ridiculum est te istuc me admonere, Clitipho; Quasi istic minor mea res agatur quam tua. Hic si quid nobis forte adversi evenerit, Tibi erunt parata verba, huic homini verbera; Quapropter haec res neutiquam neglectu est mihi. Sed istunc exora ut suam esse assimulet. CLINIA Scilicet Facturum me esse: in eum iam res rediit locum Ut sit necessus. CLITIPHO Amo te merito, Clinia. CLINIA Verum illa ne quid titubet. SYRUS Perdocta est probe. CLITIPHO At hoc demiror, qui tam facile potueris Persuadere illi quae solet quos spernere! SYRUS In tempore ad eam veni, quod rerum omnium est Primum: nam quendam misere offendi militem Eius noctem orantem: haec arte tractabat virum, Ut illius animum cupidum inopia incenderet; Eademque ut esset apud te hoc quam gratissimum. Sed heus tu, vide sis ne quid imprudens ruas: Patrem novisti ad has res quam sit perspicax: Ego te autem novi quam esse soleas impotens: Inversa verba, eversas cervices tuas, Gemitus, screatus, tussis, risus abstine. CLITIPHO Laudabis. SYRUS Vide sis. CLITIPHO Tutemet mirabere. SYRUS Sed quam cito sunt consecutae mulieres! CLITIPHO Ubi sunt? cur retines? SYRUS Iam nunc haec non est tua. CLITIPHO Scio; apud patrem: at nunc interim. SYRUS Nihilo magis. CLITIPHO Sine. SYRUS Non sinam, inquam. CLITIPHO Quaeso, paulisper. SYRUS Veto. CLITIPHO Saltem salutare. SYRUS Abeas, si sapis. CLITIPHO Eo. Quid istic? SYRUS Manebit. CLITIPHO O hominem felicem! SYRUS Ambula.

Provenance