Passage
Terence, Heautontimorumenos 3.1
lat terence phi002 perseus lat2
(CHREMES. MENEDEMUS.) CHREMES Luciscit hoc iam: cesso pultare ostium Vicini, primum ex me ut sciat sibi filium Redisse? etsi adolescentem hoc nolle intelligo. Verum quum videam miserum hunc tam excruciarier Eius abitu, celem tam insperatum gaudium, Cum illi pericli nihil ex indicio siet? Haud faciam: nam, quod potero, adiutabo senem; Ita ut filium meum amico atque aequali suo Video inservire, et socium esse in negotiis; Nos quoque senes est aequum senibus obsequi. MENEDEMUS Aut ego profecto ingenio egregie ad miserias Natus sum: aut illud falsum est, quod vulgo audio Dici, diem adimere aegritudinem hominibus: Nam mihi quidem quotidie augescit magis De filio aegritudo; et quanto diutius Abest, magis cupio tanto et magis desidero. CHREMES Sed ipsum foras egressum video: ibo, alloquar. Menedeme, salve: nuntium apporto tibi, Cuius maxime te fieri participem cupis. MENEDEMUS Numquidnam de gnato meo audisti, Chreme? CHREMES Valet atque vivit. MENEDEMUS Ubinam est, quaeso? CHREMES Apud me domi. MENEDEMUS Meus gnatus? CHREMES Sic est. MENEDEMUS Venit? CHREMES Certe. MENEDEMUS Clinia Meus venit? CHREMES Dixi. MENEDEMUS Eamus: duc me ad eum, obsecro. CHREMES Non vult te scire se redisse etiam, et tuum Conspectum fugitat, propter peccatum; tum hoc timet, Ne tua duritia antiqua illa etiam adaucta sit. MENEDEMUS Non tu ei dixisti ut essem? CHREMES Non. MENEDEMUS Quamobrem, Chreme? CHREMES Quia pessime istoc in te atque in illum consulis, Si te tam leni et victo animo esse ostenderis. MENEDEMUS Non possum: satis iam satis pater durus fui. CHREMES Ah! Vehemens in utramque partem, Menedeme, es nimis, Aut largitate nimia, aut parsimonia. In eandem fraudem ex hac re atque ex illa incides. Primum; olim potius quam paterere filium Commetare ad mulierculam, quae paululo Tum erat contenta, cuique erant grata omnia, Proterruisti hinc: ea coacta ingratiis Postilla coepit victum vulgo quaerere. Nunc cum sine magno intertrimento non potest Haberi, quidvis dare cupis: nam ut tu scias Quam ea nunc instructa pulchre ad perniciem siet, Primum, iam ancillas secum adduxit plus decem, Oneratas veste atque auro. Satrapes si siet Amator, nunquam sufferre eius sumtus queat; Nedum tu possis. MENEDEMUS Estne ea intus? CHREMES Sit rogas? Sensi: namque ei unam coenam atque eius comitibus Dedi; quod si iterum mihi sit danda, actum siet. Nam ut alia omittam, pytissando modo mihi Quid vini absumsit! Sic hoc, dicens; Asperum, Pater, hoc est; aliud lenius sodes vide. Relevi dolia omnia, omnes serias; Omnes sollicitos habui: atque haec una nox. Quid te futurum censes quem assidue exedent? Sic me Di amabunt, ut me tuarum miseritum est, Menedeme, fortunarum. MENEDEMUS Faciat quod libet: Sumat, consumat, perdat, decretum est pati, Dum illum modo habeam mecum. CHREMES Si certum est tibi Sic facere, illud permagni referre arbitror, Ut ne cientem sentiat te id sibi dare. MENEDEMUS Quid faciam? CHREMES Quidvis potius quam quod cogitas: Per alium quemvis ut des; falli te sinas Technis per servulum; etsi subsensi id quoque, Illos ibi esse et id agere inter se clanculum. Syrus cum illo vestro consusurrat; conferunt Consilia ad adolescentes: et tibi perdere Talentum hoc pacto satius est quam illo minam. Non nunc pecunia agitur; sed illud, quomodo Minimo periclo id demus adolescentulo. Nam si semel tuum animum ille intellexerit, Prius proditurum te tuam vitam, et prius Pecuniam omnem, quam abs te amittas filium; hui, Quantam fenestram ad nequitiam patefeceris! Tibi autem porro ut non sit suave vivere: Nam deteriores omnes sumus licentia. Quodcunque inciderit in mentem volet: neque id Putabit, pravum siet an rectum quod petet. Tu rem perire et ipsum non poteris pati. Dare denegaris; ibit ad illud ilico, Quo maxime apud te se valere sentiet: Abiturum se abs te esse ilico minabitur. MENEDEMUS Videre verum, atque ita uti res est, dicere. CHREMES Somnum hercle ego hac nocte oculis non vidi meis, Dum id quaero tibi qui filium restituerem. MENEDEMUS Cedo dextram: porro te idem oro ut facias, Chreme. CHREMES Paratus sum. MENEDEMUS Scin quid nunc facere te volo? CHREMES Dic. MENEDEMUS Quod sensisti illos me incipere fallere. Id ut maturent facere: cupio illi dare Quod vult: cupio iam videre. CHREMES Operam dabo. Paulum negoti mihi obstat: Simus et Crito Vicini nostri hic ambigunt de finibus: Me cepere arbitrum: ibo ac dicam, ut dixeram Operam daturum me, hodie non posse his dare. Continuo hic adero. MENEDEMUS Ita quaeso. Di vestram fidem! Ita comparatam esse hominum naturam omnium, Aliena ut melius videant et diiudicent Quam sua? an eo fit quia in re nostra aut gaudio Sumus praepediti nimio aut aegritudine? Hic mihi quanto nunc plus sapit quam egomet mihi ! CHREMES Dissolvi me otiosus operam ut tibi darem. Syrus est prehendendus, atque adhortandus mihi. A me nescio quis exit: concede hinc domum, Ne nos inter nos congruere sentiant.