LOGOI

Passage

Terence, Heautontimorumenos 3.2

lat terence phi002 perseus lat2

(SYRUS. CHREMES.) SYRUS Hac illac circumcursa: inveniendum est tamen Argentum: intendenda in senem est fallacia. CHREMES Num me fefellit hosce id struere? Videlicet Cliniae ille servus tardiusculus est, Idcirco huic nostro tradita est provincia. SYRUS Quis hic loquitur? Perii. Numnam haec audivit? CHREMES Syre. SYRUS Hem. CHREMES Quid tu istic? SYRUS Recte equidem: sed te miror, Chreme, Tam mane qui heri tantum biberis. CHREMES Nihil nimis. SYRUS Nihil narras? visa vero est, quod dici solet, Aquilae senectus. CHREMES Heia. SYRUS Mulier commoda et Faceta haec meretrix. CHREMES Sane, idem visa est mihi. SYRUS Et quidem hercle forma luculenta. CHREMES Sic satis. SYRUS Ita non ut olim; sed uti nunc, sane bona: Minimeque miror Clinia hanc si deperit. Sed habet patrem quendam avidum, miserum, atque aridum, Vicinum hunc: nostine? At quasi is non divitiis Abundet, gnatus eius profugit inopia. Scis esse factum ut dico? CHREMES Quid ego nesciam? Hominem pistrino dignum. SYRUS Quem? CHREMES Istunc servulum Dico adolescentis. SYRUS Syre, tibi timui male. CHREMES Qui passus est id fieri. SYRUS Quid faceret? CHREMES Rogas? Aliquid reperiret, fingeret fallacias, Unde esset adolescenti amicae quod daret; Atque hunc difficilem invitum servaret senem. SYRUS Garris. CHREMES Haec facta ab illo oportebat, Syre. SYRUS Eho quaeso, laudas qui heros fallunt? CHREMES In loco Ego vero laudo. SYRUS Recte sane. CHREMES Quippe quia Magnarum saepe id remedium aegritudinum est. Huic iam mansisset unicus gnatus domi. SYRUS Iocone an serio illaec dicat, nescio; Nisi mihi quidem addit animum, quo lubeat magis. CHREMES Et nunc quid exspectat, Syre? an dum hinc denuo Abeat, cum tolerare huius sumtus non queat? Nonne ad senem aliquam fabricam fingit? SYRUS Stolidus est. CHREMES At te adiutare oportet adolescentuli Causa. SYRUS Facile equidem facere possum, si iubes: Etenim quo pacto id fieri soleat calleo. CHREMES Tanto hercle melior. SYRUS Non est mentiri meum. CHREMES Fac ergo. SYRUS At heus tu, facitodum eadem haec memineris, Si quid huius simile forte aliquando evenerit, Ut sunt humana, tuus ut faciat filius. CHREMES Non usus veniet, spero. SYRUS Spero hercle ego quoque. Neque eo nunc dico, quo quicquam illum senserim: Sed si quid, ne quid. Quae sit eius aetas vides. Et nae ego te, si usus veniat, magnifice, Chreme, Tractare possim. CHREMES De istoc, quum usus venerit, Videbimus quid opus sit: nunc istuc age. SYRUS Nunquam commodius unquam herum audivi loqui, Nec quum male facerem crederem mihi impunius Licere. Quisnam a nobis egreditur foras?

Provenance