Passage
Terence, Heautontimorumenos 3.3
lat terence phi002 perseus lat2
(CHREMES. CLITIPHO. SYRUS.) CHREMES Quid istuc, quaeso? qui istic mos est, Clitipho? itane fieri oportet? CLITIPHO Quid ego feci? CHREMES Vidine ego te modo manum in sinum huic meretrici Inserere? SYRUS Acta haec res est: perii. CLITIPHO Mene? CHREMES Hisce oculis; ne nega. Facis adeo indigne iniuriam illi, qui non abstineas manum: Nam istaec quidem contumelia est, Hominem amicum recipere ad te, atque eius amicam subagitare. Vel heri in vino quam immodestus fuisti! SYRUS Factum. CHREMES Quam molestus! Ut equidem, ita me Di ament, metui quid futurum denique esset. Novi ego amantium animum: advertunt graviter quae non censeas. CLITIPHO At mihi fides apud hunc est nihil me istius facturum, pater. CHREMES Esto: at certe concedas hinc aliquo ab ore eorum aliquantisper. Multa fert libido: ea prohibet facere tua praesentia. Ego de me facio coniecturam: nemo est meorum amicorum hodie Apud quem expromere omnia mea occulta, Clitipho, audeam; Apud alium prohibet dignitas, apud alium ipsius facti pudet, Ne ineptus, ne protervus videar; quod illum facere credito. Sed nostrum est intelligere, utcumque atque ubicumque opus sit obsequi. SYRUS Quid istic narrat? CLITIPHO Perii. SYRUS Clitipho, haec ego praecipio tibi? Hominis frugi et temperantis functus es officium? CLITIPHO Tace sodes. SYRUS Recte sane. CHREMES Syre, pudet me. SYRUS Credo; neque id iniuria. Quin mihi molestum est. CLITIPHO Pergis hercle? SYRUS Verum dico quod videtur. CLITIPHO Non accedam ad illos? CHREMES Eho quaeso, una accedendi via est? SYRUS Actum est: hic prius se indicarit quam ego argentum effecero. Chreme, vin tu homini stulto mihi auscultare? CHREMES Quid faciam? SYRUS Iube hunc Abire hinc aliquo. CLITIPHO Quo hinc abeam ego? SYRUS Quo? quo libet: da illis locum. Abi deambulatum. CLITIPHO Deambulatum quo? SYRUS Vah! quasi desit locus. Abi sane istac, istorsum, quo vis. CHREMES Recte dicit: censeo. CLITIPHO Di te eradicent, Syre, qui me hinc extrudis. SYRUS At Tu pol tibi istas posthac comprimito manus. Censen vero? quid illum porro credis facturum, Chreme, Nisi eum, quantum tibi opis Di dant, servas, castigas, mones? CHREMES Ego istuc curabo. SYRUS Atqui nunc, here, hic tibi asservandus est. CHREMES Fiet. SYRUS Si sapias: nam mihi iam minus minusque obtemperat. CHREMES Quid tu? ecquid de illo quod dudum tecum egi egisti, Syre? aut Repperisti, tibi quod placeat? an nondum etiam? SYRUS De fallacia Dicis? st! inveni nuper quandam. CHREMES Frugi es: cedo, quid est? SYRUS Dicam: verum, ut aliud ex alio incidit. CHREMES Quidnam, Syre? SYRUS Pessima haec est meretrix. CHREMES Ita videtur. SYRUS Immo si scias. Vah, vide, quod inceptet facinus. Fuit quaedam anus Corinthia Hic: huic drachmarum argenti haec mille dederat mutuum. CHREMES Quid tum? SYRUS Ea mortua est: reliquit filiam adolescentulam. Ea relicta huic arrhaboni est pro illo argento. CHREMES Intelligo. SYRUS Hanc secum huc adduxit, ea quae est nunc apud uxorem tuam. CHREMES Quid tum? SYRUS Cliniam orat sibi uti id nunc det; illam illi tamen Post daturam. Mille nummum poscit. CHREMES Et poscit quidem? SYRUS Hui, Dubium id est? CHREMES Ego sic putavi: quid nunc facere cogitas? SYRUS Egone? ad Menedemum ibo: dicam hanc esse captam ex Caria Ditem et nobilem; si redimat, magnum inesse in ea lucrum. CHREMES Erras. SYRUS Quid ita? CHREMES Pro Menedemo nunc tibi ego respondeo: Non emo: quid ais? SYRUS Optata loquere. CHREMES Atqui non est opus. SYRUS Non opus est? CHREMES Non hercle vero. SYRUS Quid istuc? miror. CHREMES Iam scies. Mane, mane: quid est quod tam a nobis graviter crepuerunt fores? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable