Passage
Terence, Heautontimorumenos 4.1
lat terence phi002 perseus lat2
(SOSTRATA. CHREMES. NUTRIX. SYRUS.) SOSTRATA Nisi me animus fallit, hic profecto est annulus quem ego suspicor Is quicum exposita est gnata. CHREMES Quid volt sibi, Syre, haec oratio? SOSTRATA Quid est? isne tibi videtur? NUTRIX Dixi equidem ubi mihi ostendisti ilico Eum esse. SOSTRATA At ut satis contemplata modo sis, mea nutrix. NUTRIX Satis. SOSTRATA Abi iam nunc intro, atque illa si iam laverit mihi nuntia: Hic ego virum interea opperibor. SYRUS Te vult: videas, quid velit. Nescio quid tristis est: non temere est: metuo quid sit. CHREMES Quid siet? Nae, ista hercle magno iam conatu magnas nugas dixerit. SOSTRATA Ehem mi vir. CHREMES Ehem mea uxor. SOSTRATA Te ipsum quaero. CHREMES Loquere quid velis. SOSTRATA Primum hoc te oro ne quid credas me adversum edictum tuum Facere esse ausam. CHREMES Vin me istuc tibi, etsi incredibile est, credere? Credo. SYRUS Nescio quid peccati portet haec purgatio. SOSTRATA Meministin me esse gravidam, et mihi te maximopere dicere, Si puellam parerem nolle tolli? CHREMES Scio quid feceris: Sustulisti. SYRUS Sic est factum, domina, ergo herus damno auctus est. SOSTRATA Minime: sed erat hic Corinthia anus haud impura: ei dedi Exponendam. CHREMES O Iupiter, tantamne esse in animo inscitiam! SOSTRATA Perii: quid ego feci? CHREMES Rogitas? SOSTRATA Si peccavi, mi Chreme, Insciens feci. CHREMES Id equidem ego si tu neges, certo scio Te inscientem atque imprudentem dicere ac facere omnia: Tot peccata in hac re ostendis: nam iam primum, si meum Imperium exsequi voluisses, interemtam oportuit; Non simulare mortem verbis, re ipsa spem vitae dare. At id omitto: misericordia, animus maternus: sino. Quam bene vero abs te prospectum est! quid voluisti? cogita. Nempe anui illi prodita abs te filia est planissime, Per te vel uti quaestum faceret, vel uti veniret palam. Credo id cogitasti: Quidvis satis est dum vivat modo. Quid cum illis agas, qui neque ius, neque bonum atque aequum sciunt? Melius, peius; prosit, obsit; nihil vident, nisi quod libet. SOSTRATA Mi Chreme, peccavi, fateor: vincor: nunc hoc te obsecro, Quanto tuus est animus natu gravior, ignoscentior, Ut meae stultitiae in iustitia tua sit aliquid praesidi. CHREMES Scilicet equidem istuc factum ignoscam: verum, Sostrata, Male docet te mea facilitas multa. Sed istuc, quicquid est, Qua hoc occeptum est causa loquere. SOSTRATA Ut stultae et misere omnes sumus Religiosae, quum exponendam do illi, de digito annulum Detraho; et eum edico ut una cum puella exponeret; Si moreretur, ne expers partis esset de nostris bonis. CHREMES Istuc recte: conservasti te atque illam. SOSTRATA Is hic est annulus. CHREMES Unde habes? SOSTRATA Quam Bacchis secum adduxit adolescentulam. SYRUS Hem! CHREMES Quid ea narrat? SOSTRATA Ea lavatum dum it servandum mihi dedit. Animum non adverti primum; sed postquam aspexi, ilico Cognovi: ad te exsilui. CHREMES Quid nunc suspicare, aut invenis De illa? SOSTRATA Nescio; nisi ut ex ipsa quaeras unde hunc habuerit, Si potis est reperiri. SYRUS Interii: plus spei video quam volo. Nostra est, si ita est. CHREMES Vivitne illa cui tu dederas? SOSTRATA Nescio. CHREMES Quid renuntiavit olim? SOSTRATA Fecisse id quod iusseram. CHREMES Nomen mulieris cedo quod sit, ut quaeratur. SOSTRATA Philtere. SYRUS Ipsa est: mirum ni illa salva est, et ego perii. CHREMES Sostrata, Sequere me intro hac. SOSTRATA Ut praeter spem evenit. Quam timui male Ne nunc animo ita esses duro ut olim in tollenda, Chreme! CHREMES Non licet hominem esse saepe ita ut volt, si res non sinit. Nunc ita tempus est mihi ut cupiam filiam; olim nihil minus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable