Passage
Terence, Heautontimorumenos 4.3
lat terence phi002 perseus lat2
(CLINIA. SYRUS.) CLINIA Nulla mihi res posthac potest iam intervenire tanta Quae mihi aegritudinem afferat: tanta haec laetitia oborta est. Dedo patri me nunc iam ut frugalior sim quam vult. SYRUS Nihil me fefellit: cognita est, quantum audio huius verba. Istuc tibi ex sententia tua obtigisse laetor. CLINIA O mi Syre, audistine obsecro? SYRUS Quidni, qui usque una adfuerim? CLINIA Cuiquam aeque audisti commodius quicquam evenisse? SYRUS Nulli. CLINIA Atque ita me Di ament ut ego nunc non tam meapte causa Laetor quam illius quam ego scio esse honore quovis dignam. SYRUS Ita credo: sed nunc, Clinia, age, da te mihi vicissim: Nam amici quoque res est videnda in tuto ut collocetur; Ne quid de amica nunc senex. CLINIA O Iupiter! SYRUS Quiesce. CLINIA Antiphila mea nubet mihi. SYRUS Sicine mihi interloquere? CLINIA Quid faciam, Syre mi? gaudeo: fer me. SYRUS Fero hercle vero. CLINIA Deorum vitam apti sumus. SYRUS Frustra operam, opinor, sumo. CLINIA Loquere; audio. SYRUS At iam hoc non ages. CLINIA Agam. SYRUS Videndum est, inquam, Amici quoque res, Clinia, tui in tuto ut collocetur: Nam si nunc a nobis abis, et Bacchidem hic relinquis, Noster resciscet ilico esse amicam hanc Clitiphonis: Si abduxeris, celabitur itidem ut celata adhuc est. CLINIA At enim istoc nihil est magis, Syre, meis nuptiis adversum: Nam quo ore appellabo patrem? Tenes quid dicam? SYRUS Quidni? CLINIA Quid dicam? quam causam afferam? SYRUS Quin nolo mentiare. Aperte ita ut res sese habet narrato. CLINIA Quid ais? SYRUS Iubeo; Illam te amare et velle uxorem: hanc esse Clitiphonis. CLINIA Bonam atque iustam rem oppido imperas, et factu facilem; Et scilicet iam me hoc voles patrem exorare ut celet Senem vestrum. SYRUS Immo, ut recta via rem narret ordine omnem. CLINIA Hem, Satin sanus es, aut sobrius? tu quidem illum plane prodis. Nam qui ille poterit esse in tuto? dic mihi. SYRUS Huic equidem consilio palmam do: hic me magnifice effero, Qui vim tantam in me et potestatem habeam tantae astutiae, Vera dicendo ut eos ambos fallam; ut quum narret senex Vester nostro istam esse amicam gnati, non credat tamen. CLINIA At enim spem istoc pacto rursum nuptiarum omnem eripis: Nam, dum amicam hanc meam esse credet, non committet filiam. Tu fortasse quid me fiat parvi pendis dum illi consulas. SYRUS Quid, malum, me aetatem censes velle id assimularier? Unus est dies, dum argentum eripio: pax: nihil amplius. CLINIA Tantum sat habes? quid tum, quaeso, si hoc pater resciverit? SYRUS Quid si redeo ad illos qui aiunt, Quid si nunc coelum ruat? CLINIA Metuo quid agam. SYRUS Metuis? quasi non ea potestas sit tua, Quo velis in tempore ut te exsolvas, rem facias palam. CLINIA Age, age, traducatur Bacchis. SYRUS Optime ipsa exit foras. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable