LOGOI

Passage

Terence, Heautontimorumenos 4.4

lat terence phi002 perseus lat2

(BACCHIS. CLINIA. SYRUS. DROMO. PHRYGIA.) BACCHIS Satis pol proterve me Syri promissa huc induxerunt; Decem minas quas mihi dare pollicitus est. Quod si is nunc Me deceperit, saepe obsecrans me ut veniam frustra veniet. Aut quum venturam dixero et constituero; quum is certo Renuntiarit; Clitipho cum in spe pendebit animi; Decipiam, ac non veniam: Syrus mihi tergo poenas pendet. CLINIA Satis scite promittit tibi. SYRUS Atqui tu hanc iocari credis? Faciet, nisi caveo. BACCHIS Dormiunt: ego pol istos commovebo. Mea Phrygia, audisti modo iste homo quam villam demonstravit Charini? PHRYGIA Audivi. BACCHIS Proximam esse huic fundo ad dextram? PHRYGIA Memini. BACCHIS Curriculo percurre: apud eum miles Dionysia agitat. SYRUS Quid inceptat? BACCHIS Dic me hic oppido esse invitam, atque asservari; Verum aliquo pacto verba me his daturam esse, et venturam. SYRUS Perii hercle. Bacchis, mane, mane: quo mittis istanc quaeso? Iube maneat. BACCHIS I. SYRUS Quin est paratum argentum. BACCHIS Quin ego maneo. SYRUS Atqui iam dabitur. BACCHIS Ut libet: num ego insto? SYRUS At scin quid, sodes? BACCHIS Quid? SYRUS Transeundum nunc tibi ad Menedemum est, et tua pompa Eo traducenda est. BACCHIS Quam rem agis, scelus? SYRUS Egone? argentum cudo Quod tibi dem. BACCHIS Dignam me putas quam illudas? SYRUS Non est temere. BACCHIS Etiamne tecum res hic mihi est? SYRUS Minime: tuum tibi reddo. BACCHIS Eatur. SYRUS Sequere hac. Heus, Dromo. DROMO Quis me vult? SYRUS Syrus. DROMO Quid est rei? SYRUS Ancillas omnes Bacchidis traduce huc ad vos propere. DROMO Quamobrem? SYRUS Ne quaeras: efferant quae secum huc attulerunt. Sperabit sumtum tibi senex levatum esse harum abitu. Nae ille haud scit paullum lucri quantum ei damni apportet. Tu nescis id quod scis, Dromo, si sapies. DROMO Mutum dices.

Provenance